Charter Document - 02370454

Charter Document - 02370454


Charter Number: 02370454
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus, Confirmation
Date: 1197 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Ad universorum volumus pervenire notitiam nos auctenticum scriptum bone memorie W quondam Elyensis episcopi sub huius continentie forma inspexisse [] Quia igitur hoc quod pie et rationabiliter predicti episcopi sanctivit auctoritas nostra quoque duximus auctoritate sicut tenemur confirmare prescriptam ipsius donationem sicut rationabiliter facta est quantum ad nos pertinet ratam habemus ideoque eam presenti scripto et sigilli nostri testimonio communimus Hiis testibus Henrico Cantuariensi archidiacono Galfrido de Bocland magistro Symone de Sywell magistro Willelmo de Neketon magistro Willelmo de Sumercotes magistro Willelmo de Calna magistro Adam de Walsingham et aliis multis

Markups

Names Markup:



Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Ad universorum volumus pervenire notitiam nos auctenticum scriptum bone memorie W quondam Elyensis episcopi sub huius continentie forma inspexisse []embed Quia igitur hoc quod pie et rationabiliter predicti episcopi sanctivit auctoritas nostra quoque duximus auctoritate sicut tenemur confirmare prescriptam ipsius donationem sicut rationabiliter facta est quantum ad nos pertinet ratam habemus ideoque eam presenti scripto et sigilli nostri testimonio communimus Hiis testibus Henrico Cantuariensi archidiacono Galfrido de Bocland magistro Symone de Sywell magistro Willelmo de Neketon magistro Willelmo de Sumercotes magistro Willelmo de Calna magistro Adam de Walsingham et aliis multis