Charter Document - 02370445
| Charter Number: | 02370445 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Inspeximus, Confirmation |
| Date: | 1201 - 1203 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in domino Quia providere volumus ut tenemur ne hii qui nobis vel nostris gratiam facere videntur unde dampnum vel iuris sui dispendium processu temporis incurrant ideo universitati vestre significamus quod dilecti filii nostri F prior et conventus sancti Martini Dovorr cartam suam Iohanni de Kent clerico nostro super ecclesia de Apoldre et super hiis que nomine pensionis sibi in eadem ecclesia vendicabant liberaliter fecerunt in hac forma [] Ut igitur hec concessio que eidem clerico nostro tam liberaliter facta est eisdem priori et conventui post mortem eiusdem Iohannis nullum pariat preiudicium presenti scripto nostro duximus exprimendum quod idem ius quod ipsi in predictis que memorato I personaliter remiserunt habuerunt ante remissionem illam post mortem eiusdem I eis volumus salvum fore Et super hoc presens scriptum eisdem priori et conventui reliquimus in testimonium Valete
Markups
Names Markup:
Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in domino Quia providere volumus ut tenemur ne hii qui nobis vel nostris gratiam facere videntur unde dampnum vel iuris sui dispendium processu temporis incurrant ideo universitati vestre significamus quod dilecti filii nostri F prior et conventus sancti Martini Dovorr cartam suam Iohanni de Kent clerico nostro super ecclesia de Apoldre et super hiis que nomine pensionis sibi in eadem ecclesia vendicabant liberaliter fecerunt in hac forma []embed Ut igitur hec concessio que eidem clerico nostro tam liberaliter facta est eisdem priori et conventui post mortem eiusdem Iohannis nullum pariat preiudicium presenti scripto nostro duximus exprimendum quod idem ius quod ipsi in predictis que memorato I personaliter remiserunt habuerunt ante remissionem illam post mortem eiusdem I eis volumus salvum fore Et super hoc presens scriptum eisdem priori et conventui reliquimus in testimonium Valete
