Charter Document - 02370416

Charter Document - 02370416


Charter Number: 02370416
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus, Confirmation
Date: 1193 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Hubertus Dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas omnibus sancte ecclesie filiis ad quos presentes litere pervenerint salutem in Domino Ad universitatis vestre notitiam pervenire volumus quod nos scriptum confirmationis Baldwini bone memorie predecessoris nostri et manibus tractavimus et sub hac forma intuitu corporali inspeximus [] Nos igitur prenominati predecessoris nostri vestigia digne imitanda esse censentes confirmationi ipsius in hac parte sicut rationabiliter et pie prenominatis monachis de Cumbermare super suprascriptis ecclesiis et earum pertinentiis facta est et scripto ipsius authentico confirmata nostre auctoritatis assensum et robur accommodamus eamque tam presenti scripto nostro quam sigilli nostri testimonio confirmamus et communimus precipientes et volentes omnia sicut idem sanctus predecessor noster statuit perpetua permanere Hiis testibus Galfrido Bocland magistro Simone de Siwell magistro Willielmo de Sumercotes [] et aliis

Markups

Names Markup:



Hubertus Dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas omnibus sancte ecclesie filiis ad quos presentes litere pervenerint salutem in Domino Ad universitatis vestre notitiam pervenire volumus quod nos scriptum confirmationis Baldwini bone memorie predecessoris nostri et manibus tractavimus et sub hac forma intuitu corporali inspeximus []embed Nos igitur prenominati predecessoris nostri vestigia digne imitanda esse censentes confirmationi ipsius in hac parte sicut rationabiliter et pie prenominatis monachis de Cumbermare super suprascriptis ecclesiis et earum pertinentiis facta est et scripto ipsius authentico confirmata nostre auctoritatis assensum et robur accommodamus eamque tam presenti scripto nostro quam sigilli nostri testimonio confirmamus et communimus precipientes et volentes omnia sicut idem sanctus predecessor noster statuit perpetua permanere Hiis testibus Galfrido Bocland magistro Simone de Siwell magistro Willielmo de Sumercotes [] et aliis