Charter Document - 02370411
| Charter Number: | 02370411 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Inspeximus, Order |
| Date: | 1193 - 1205 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
H dei gracia Cantuariensis archiepiscopus tocius Anglie primas venerabilibus in Christo fratribus episcopis et dilectis filiis decanis archidiaconis et aliis ecclesiarum prelatis per provinciam Cantuariensem constitutis salutem in domino Noverit universitas vestra quod inter privilegia viris religiosis ordinis Cisterciensis ab apostolica sede indulta unum inspeximus sub hac forma [] Quia igitur providere tenemur ut privilegia apostolica a nobis subditis prout decet observentur universitati vestre mandamus ut prefatum privilegium ita observare studeatis ne contra illud in apostolice sedis iniuriam temere venire presumatis Valete
Markups
Names Markup:
H dei gracia Cantuariensis archiepiscopus tocius Anglie primas venerabilibus in Christo fratribus episcopis et dilectis filiis decanis archidiaconis et aliis ecclesiarum prelatis per provinciam Cantuariensem constitutis salutem in domino Noverit universitas vestra quod inter privilegia viris religiosis ordinis Cisterciensis ab apostolica sede indulta unum inspeximus sub hac forma []embed Quia igitur providere tenemur ut privilegia apostolica a nobis subditis prout decet observentur universitati vestre mandamus ut prefatum privilegium ita observare studeatis ne contra illud in apostolice sedis iniuriam temere venire presumatis Valete
