Charter Document - 02370390
| Charter Number: | 02370390 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Inspeximus, Confirmation |
| Date: | 1195 - 1198 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus sancte matris ecclesie filis ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos autenticum scriptum bone memorie Teodbaldi predecessoris nostri sub huius continentie forma inspexisse [] Quia igitur ex iniuncto nobis officio securitati et paci virorum religiosorum volumus ut tenemur providere quia etiam hiis que a predecessoribus nostris sive ab aliis quibuslibet intuitu devotionis locis religiosis rationabiliter concessa sunt et confirmata nos decet auctoritatis nostre robur inpendere prefatus ecclesias et decimas secundum quod in prenotatis carta predecessoris nostri Theobaldus et etiam in cartis illustrium regem Anglorum Henrici et alii eius Ricardi quas inspeximus predictis abbati et monachis sancti Augustini rationabiliter concesse sunt et confirmate nos eisdem a qua fungimur auctoritate inperpetuum concedimus et tam presenti scripto quam sigilli nostri testimonio confirmamus Hiis testibus magistro Simone de Siwelle magistro Willelmo de Sumercote Simone filio Roberti magistro Reinero de Stanford magistro Gervasio Roberto de Bristo Ricardo de Ringestede Iohanne de Sancto Edmundo et aliis multis
Markups
Names Markup:
Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus sancte matris ecclesie filis ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos autenticum scriptum bone memorie Teodbaldi predecessoris nostri sub huius continentie forma inspexisse []embed Quia igitur ex iniuncto nobis officio securitati et paci virorum religiosorum volumus ut tenemur providere quia etiam hiis que a predecessoribus nostris sive ab aliis quibuslibet intuitu devotionis locis religiosis rationabiliter concessa sunt et confirmata nos decet auctoritatis nostre robur inpendere prefatus ecclesias et decimas secundum quod in prenotatis carta predecessoris nostri Theobaldus et etiam in cartis illustrium regem Anglorum Henrici et alii eius Ricardi quas inspeximus predictis abbati et monachis sancti Augustini rationabiliter concesse sunt et confirmate nos eisdem a qua fungimur auctoritate inperpetuum concedimus et tam presenti scripto quam sigilli nostri testimonio confirmamus Hiis testibus magistro Simone de Siwelle magistro Willelmo de Sumercote Simone filio Roberti magistro Reinero de Stanford magistro Gervasio Roberto de Bristo Ricardo de Ringestede Iohanne de Sancto Edmundo et aliis multis
