Charter Document - 02370383
Charter Number: | 02370383 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1200 - 1201 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Sanctissimo domino et patri dei gracia summo pontifici H divina permissione Cantuariensis ecclesie minister humilis tocius Anglie primas salutem et tam devotum quam debitum cum omni reverentia et devotione famulatum Cum cognicionem cause que inter me et dilectos filios priorem et monachos ecclesie sancte Trinitatis Cantuariensis super capella de Lameh reedificanda vertebatur venerabilibus fratribus H bone memorie Lincolniensi et E Eliensi episcopis et S abbati Sancti Edmundi vestra sanctitas delegasset nos pocius que pacis sunt quam que belli affectantes ante omnia iuxta quod preceperatis sepius de concordia tractavimus nec profecimus pacem quesivimus et non invenimus Iudices quoque vestri adiunctis sibi episcopis abbatibus prioribus virisque religiosis et deum timentibus sepius cum multa sollicitudine et diligentia iuxta mandati vestri formam ad idem laborantes se voti sui finem quem voluerunt non esse secutos doluerunt Forsitan autem hoc ea accidit ratione quia utraque pars proposito suo eo forcius et vehementius inhesit quoniam causam iustissimam fovere et deo obsequium se in hoc patrare credebat Ego quidem dum laudabile propositum predecessorum meorum quod variis prepediti necessitatibus complere non potuerunt exequi volens capellam cum indempnitate Cantuariensis ecclesie cui divina miseratione presum in honorem beatorum martyrum Stephani et Thome erigere studui illi autem dum predicte ecclesie nostre Cantuariensis iura servare eiusque indempnitati prospicere laboraverunt timentes ut reor ubi non erat timor studiis quidem ducebamur dissimilibus et diversis set zelo non dissimili Deinde cum funem diu traxissemus contentiosum tandem placuit altissimo labores ecclesie Cantuariensis misericorditer respicienti nubilum iurgiorum nostrorum serenare litibusque nostris finem imponere A domino siquidem factum est istud et fuit mirabile in oculis multorum Ubi enim omnes de concordia tractantes defecerant ubi nos ad conflictum forcius accinxeramus ex insperato factus est repente de celo sermo pacis adveniente spiritu sancto ut inter nos pacem mitteret gladium tolleret De communi itaque consensu in iudices nostros deo disponente compromisimus quod tam super capella de Lamehe quam super aliis articulis in litigium coram eis deductis eorum staremus arbitrio salva in omnibus apostolice sedis auctoritate et reverentia Ipsi autem in hunc modum sunt arbitrati [] regni regis Iohannis secundo viii idus Novembris apud Westmonasterium Vestre igitur supplico sanctitati ut pro pace et tranquillitate Cantuariensis ecclesie in posterum servanda premissum arbitrium si placet confirmare dignetur Vitam et incolumitatem vestram conservet omnipotens dominus per longa tempora
Markups
Names Markup:
Sanctissimo domino et patri dei gracia summo pontifici H divina permissione Cantuariensis ecclesie minister humilis tocius Anglie primas salutem et tam devotum quam debitum cum omni reverentia et devotione famulatum Cum cognicionem cause que inter me et dilectos filios priorem et monachos ecclesie sancte Trinitatis Cantuariensis super capella de Lameh reedificanda vertebatur venerabilibus fratribus H bone memorie Lincolniensi et E Eliensi episcopis et S abbati Sancti Edmundi vestra sanctitas delegasset nos pocius que pacis sunt quam que belli affectantes ante omnia iuxta quod preceperatis sepius de concordia tractavimus nec profecimus pacem quesivimus et non invenimus Iudices quoque vestri adiunctis sibi episcopis abbatibus prioribus virisque religiosis et deum timentibus sepius cum multa sollicitudine et diligentia iuxta mandati vestri formam ad idem laborantes se voti sui finem quem voluerunt non esse secutos doluerunt Forsitan autem hoc ea accidit ratione quia utraque pars proposito suo eo forcius et vehementius inhesit quoniam causam iustissimam fovere et deo obsequium se in hoc patrare credebat Ego quidem dum laudabile propositum predecessorum meorum quod variis prepediti necessitatibus complere non potuerunt exequi volens capellam cum indempnitate Cantuariensis ecclesie cui divina miseratione presum in honorem beatorum martyrum Stephani et Thome erigere studui illi autem dum predicte ecclesie nostre Cantuariensis iura servare eiusque indempnitati prospicere laboraverunt timentes ut reor ubi non erat timor studiis quidem ducebamur dissimilibus et diversis set zelo non dissimili Deinde cum funem diu traxissemus contentiosum tandem placuit altissimo labores ecclesie Cantuariensis misericorditer respicienti nubilum iurgiorum nostrorum serenare litibusque nostris finem imponere A domino siquidem factum est istud et fuit mirabile in oculis multorum Ubi enim omnes de concordia tractantes defecerant ubi nos ad conflictum forcius accinxeramus ex insperato factus est repente de celo sermo pacis adveniente spiritu sancto ut inter nos pacem mitteret gladium tolleret De communi itaque consensu in iudices nostros deo disponente compromisimus quod tam super capella de Lamehe quam super aliis articulis in litigium coram eis deductis eorum staremus arbitrio salva in omnibus apostolice sedis auctoritate et reverentia Ipsi autem in hunc modum sunt arbitrati []embed regni regis Iohannis secundo viii idus Novembris apud Westmonasterium Vestre igitur supplico sanctitati ut pro pace et tranquillitate Cantuariensis ecclesie in posterum servanda premissum arbitrium si placet confirmare dignetur Vitam et incolumitatem vestram conservet omnipotens dominus per longa tempora