Charter Document - 02370347

Charter Document - 02370347


Charter Number: 02370347
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus, Confirmation
Date: 1195 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Cum hiis que ab aliis rationabiliter fiunt vel facta sunt nostre non debeamus robur auctoritatis denegare ea que a nobismetipsis facta sunt tanto debemus firmiora et tutiora facere quanto certius constat nobis ea secundum deum et rationem facta fuisse Ea propter ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod nos cum Saresburiensis dioecesis curam et administrationem gereremus dilectis filiis nostris canonicis de Bradenestok scriptum testimonii nostri super absolutione eorum ab obedientia et professione siqua ecclesie canonicorum Cirencestr debuerant sub huius continentie forma fecimus conscribi [] Quia igitur hoc quod in hac parte in minori dignitate constituti fecimus et autentico nostro testificati sumus nunc testificari et auctoritate maiori confirmare rogamur hoc quod tunc rationabiliter scripto nostro inseruimus et confirmavimus nunc quoque duximus autentico nostro testificari et confirmare Hiis testibus Galfrido de Bocland magistro Willelmo de Somercotes magistro Willelmo de Caln et multis aliis

Markups

Names Markup:



Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Cum hiis que ab aliis rationabiliter fiunt vel facta sunt nostre non debeamus robur auctoritatis denegare ea que a nobismetipsis facta sunt tanto debemus firmiora et tutiora facere quanto certius constat nobis ea secundum deum et rationem facta fuisse Ea propter ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod nos cum Saresburiensis dioecesis curam et administrationem gereremus dilectis filiis nostris canonicis de Bradenestok scriptum testimonii nostri super absolutione eorum ab obedientia et professione siqua ecclesie canonicorum Cirencestr debuerant sub huius continentie forma fecimus conscribi []embed Quia igitur hoc quod in hac parte in minori dignitate constituti fecimus et autentico nostro testificati sumus nunc testificari et auctoritate maiori confirmare rogamur hoc quod tunc rationabiliter scripto nostro inseruimus et confirmavimus nunc quoque duximus autentico nostro testificari et confirmare Hiis testibus Galfrido de Bocland magistro Willelmo de Somercotes magistro Willelmo de Caln et multis aliis