Charter Document - 02370346
Charter Number: | 02370346 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Inspeximus, Confirmation |
Date: | 1193 - 1195 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Cum hiis que ab aliis rationabiliter fiunt nostre debeamus auctoritatis robur inpendere ea que a nobismetipsis facta sunt tanto maiori studio debemus communire et confirmare quanto certius nobis constat ipsa secundum deum et rationem facta fuisse Ea propter ad universitatem vestram volumus pervenire quod nos confirmationem quam dilectis filiis nostris canonicis de Bradenestok cum Saresburiensis episcopatus administrationem gessimus super possessionibus et rebus et bonis suis universis que tunc temporis iusto titulo possidebant aut futuris temporibus iustis modis poterant adipisci fecimus ratam esse volumus et ea qua nunc fungimur auctoritate confirmamus quam ut cunctis fidelibus magis innotescat hanc verborum seriem novimus continere [] Ne igitur quod a nobis in minori dignitate constitutis rationabiliter factum est aliqua possit inposterum occasione infirmari illud sicut prediximus auctoritate qua nunc fungimur confirmamus et tam presenti scripto quam sigilli nostri testimonio communimus Hiis testibus Waltero precentore Londoniensi magistro Willelmo de Caln decano de Cotheham magistro Willelmo de Neketon et multis aliis
Markups
Names Markup:
Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Cum hiis que ab aliis rationabiliter fiunt nostre debeamus auctoritatis robur inpendere ea que a nobismetipsis facta sunt tanto maiori studio debemus communire et confirmare quanto certius nobis constat ipsa secundum deum et rationem facta fuisse Ea propter ad universitatem vestram volumus pervenire quod nos confirmationem quam dilectis filiis nostris canonicis de Bradenestok cum Saresburiensis episcopatus administrationem gessimus super possessionibus et rebus et bonis suis universis que tunc temporis iusto titulo possidebant aut futuris temporibus iustis modis poterant adipisci fecimus ratam esse volumus et ea qua nunc fungimur auctoritate confirmamus quam ut cunctis fidelibus magis innotescat hanc verborum seriem novimus continere []embed Ne igitur quod a nobis in minori dignitate constitutis rationabiliter factum est aliqua possit inposterum occasione infirmari illud sicut prediximus auctoritate qua nunc fungimur confirmamus et tam presenti scripto quam sigilli nostri testimonio communimus Hiis testibus Waltero precentore Londoniensi magistro Willelmo de Caln decano de Cotheham magistro Willelmo de Neketon et multis aliis