Charter Document - 02370333
| Charter Number: | 02370333 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Inspeximus, Confirmation |
| Date: | 1195 - 1198 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos autenticum scriptum bone recordationis Ricardi quondam Cantuariensis archiepiscopi predecessoris nostri sub huius continentie forma inspexisse [] Inspeximus quoque cartam confirmationis bone memorie B predecessoris nostri huic confirmationi subsequenter adiunctam Quia igitur decet nos predecessorum nostrorum que recte precesserunt sequi vestigia confirmationibus eorumdem archiepiscoporum qui nos precesserunt nostram duximus confirmationem apponendam Ideoque prescriptam ecclesiam de Wy cum omnibus ad eam pertinentibus prefatis abbati et monachis de Bello secundum quod eisdem rationabiliter a memoratis predecessoribus nostris sunt confirmata nos quoque auctoritate qua fungimur concedimus et confirmamus et tam presenti scripto quam sigilli nostri testimonio communimus Hiis testibus Gautero abbate sancte Crucis de Waltham Rannulfo thesaurario Saresberiensi Galfrido de Bocland magistro Symone de Siwell magistro Godefrido de Insula magistro Willelmo de Somercotes magistro Willelmo de Calna Symone de Camera magistro Reinerio de Stanford magistro A de Walsingham Roberto de Brist et aliis
Markups
Names Markup:
Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos autenticum scriptum bone recordationis Ricardi quondam Cantuariensis archiepiscopi predecessoris nostri sub huius continentie forma inspexisse []embed Inspeximus quoque cartam confirmationis bone memorie B predecessoris nostri huic confirmationi subsequenter adiunctam Quia igitur decet nos predecessorum nostrorum que recte precesserunt sequi vestigia confirmationibus eorumdem archiepiscoporum qui nos precesserunt nostram duximus confirmationem apponendam Ideoque prescriptam ecclesiam de Wy cum omnibus ad eam pertinentibus prefatis abbati et monachis de Bello secundum quod eisdem rationabiliter a memoratis predecessoribus nostris sunt confirmata nos quoque auctoritate qua fungimur concedimus et confirmamus et tam presenti scripto quam sigilli nostri testimonio communimus Hiis testibus Gautero abbate sancte Crucis de Waltham Rannulfo thesaurario Saresberiensi Galfrido de Bocland magistro Symone de Siwell magistro Godefrido de Insula magistro Willelmo de Somercotes magistro Willelmo de Calna Symone de Camera magistro Reinerio de Stanford magistro A de Walsingham Roberto de Brist et aliis
