Charter Document - 01950054

Charter Document - 01950054


Charter Number: 01950054
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1183 - 1184
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit eternam in Christo salutem Quoniam exquisitis calumpniantium versutiis ecclesiastica libertas modernorum temporibus multipliciter solet impugnari necesse est ea bona que religiosis maxime locis caritatis intuitu sunt collata scriptis autenticis annotari et eorum perpetuo patrocinio communiri Ea propter felicis memorie pape Alexandri auctoritatem sequentes dilectis filiis nostris abbati et monachis de Bello ecclesiam de Wy cum terris et decimis et omnibus pertinentiis suis sicut ad opera monasterii rationabiliter deputata et assignata esse noscuntur et autentico scripto prefati patris nostri quod oculis nostris vidimus et manibus contrectavimus confirmata nostra quoque auctoritate confirmamus et presentis scripti pagina communimus statuentes et sub interminatione anathematis prohibentes ne quis hanc nostre confirmationis paginam presumat infringere vel ei aliquatenus temere contraire Testibus venerabilibus fratribus nostris Walerano Rofensi et G Coventrensi episcopis Alano Cantuariensi et Moyse Coventrensi prioribus magistro Petro Blesensi cancellario nostro archidiacono Bathoniensi W archidiacono Gloecestrie magistro Roberto de Inglesham magistro Rogero de Rolveston magistro Aimerico Willelmo de Sotindon magistro Rogero Norewicensi et Gaufrido clericis Rogero decano de Cranebroc et aliis