Charter Document - 02362152
Charter Number: | 02362152 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1213 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document Embedded Document |
Charter:
Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Herveus comes et Matildis comitissa Nivernensis salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum inter nos ex una parte et [] abbatem et conventum monasterii Virziliacensis ex altera super quibusdam procurationibus annuis damnis et injuriis questio verteretur tandem mandavimus domino Pape quod per omnia volebamus in hac causa ipsius obtemperare mandatis ipse vero communicato fratrum suorum consilio scripsit in hunc modum [] Nos autem ut promisimus volentes sicut decuit mandatum apostolicum adimplere mediante venerabili patre Roberto tituli Sancti Stephani in Colio Monte presbytero cardinali apostolice sedis legato solemni coram eo prestito corporaliter sacramento concessimus quod pacem prescriptam cum maxima deliberatione a domino papa et cardinalibus ordinatam observabimus bona fide et litteris presentibus ad predicte pacis observationem successores et heredes nostros in perpetuum obligamus volentes modis omnibus et liberaliter concedentes ut suprascripte pacis forma a nobis et successoribus et heredibus nostris in eternum firmiter et inviolabiliter penitus observetur Ut igitur que predicta sunt majori gaudeant firmitate ista omnia [] filia nostra laudavit et nos ea presenti scripto et sigillorum nostrorum appositione roboravimus Actum apud Leignia cum Castrum anno Gratie millesimo CCXIII mense octobri
Markups
Names Markup:
Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Herveus comes et Matildis comitissa Nivernensis salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum inter nos ex una parte et [] abbatem et conventum monasterii Virziliacensis ex altera super quibusdam procurationibus annuis damnis et injuriis questio verteretur tandem mandavimus domino Pape quod per omnia volebamus in hac causa ipsius obtemperare mandatis ipse vero communicato fratrum suorum consilio scripsit in hunc modum []embed Nos autem ut promisimus volentes sicut decuit mandatum apostolicum adimplere mediante venerabili patre Roberto tituli Sancti Stephani in Colio Monte presbytero cardinali apostolice sedis legato solemni coram eo prestito corporaliter sacramento concessimus quod pacem prescriptam cum maxima deliberatione a domino papa et cardinalibus ordinatam observabimus bona fide et litteris presentibus ad predicte pacis observationem successores et heredes nostros in perpetuum obligamus volentes modis omnibus et liberaliter concedentes ut suprascripte pacis forma a nobis et successoribus et heredibus nostris in eternum firmiter et inviolabiliter penitus observetur Ut igitur que predicta sunt majori gaudeant firmitate ista omnia [] filia nostra laudavit et nos ea presenti scripto et sigillorum nostrorum appositione roboravimus Actum apud Leignia cum Castrum anno Gratie millesimo CCXIII mense octobri