Charter Document - 02363152
| Charter Number: | 02363152 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1213 |
| Date type: | Internal, Papal |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri episcopo et dilectis filiis abbati Sancti Victoris et cancellario Parisiensis salutem et apostolicam benedictionem Cum pro questione que inter nobilem virum H comitem Nivernensem ex parte una et dilectos filios abbatem et conventum monasterii Virziliacensis diocesis Eduensis ex altera super quibusdam procurationibus annuis damnis et injuriis vertebatur ipsius nobilis et partis alterius procuratores ad nostram presentiam accessissent et in ea fuisset aliquandiu coram nobis prudenter et provide disputatum tandem ex parte nobilis antedicti relatione suorum procuratorum accepimus quod ipse volens per omnia complacere nostre beneplacito voluntatis paratus erat in hac causa nostris obtemperare mandatis Nos autem communicato fratrum nostrorum consilio hoc duximus injungendum Ut cum ipse et successores sui comites Nivernenses in festo Paschali ad monasterium accesserint memoratum nomine procurationis centum librarum usualis monete que pro tempore curret sint summa contenti tantum dem in festo Beate Marie Magdalene procurationis nomina recepturi si ad monasterium accesserint supradictum ad protectionem ejusdem monasterii secundum quod de jure tenentur dantes operam efficacem Ut ergo super hoc nulla possit in posterum via patere calumnie mandavimus ut predictus nobilis et uxor ipsius per authenticum instrumentum abbati et conventui monasterii ejusdem promittant se id firmiter servaturos suos nihilominus successores ad hujus rei observantiam obligantes et ad majorem cautelam faciant hoc per carissimum in Christo filium nostrum illustrem regem Francorum auctoritate regia confirmari Ideoque discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatenus postquam nobilis memoratus et uxor sua litteras secundum formam concesserint supradictam eundem no bilem juxta formam Ecclesie ab excommunicationis vinculo absolvatis quo propter idem nostra est auctoritate ligatus injungentes eidem sub debito prestiti juramenti ut ad impetrandam super hoc confirmationem regiam det operam bona fide Abbatem vero et conventum predictos ab omni decrevimus impetitione cessare omnemque remittere questionem que ipsis adversus nobilem sepedictum super damnis et injuriis competebat decimis de Dornitiaco dumtaxat exceptis super quibus eis satisfieri volumus et mandamus Quod si non omnes [] Datum Laterani xi idus aprilis pontificatus nostri anno XVI
