Charter Document - 02361638
Charter Number: | 02361638 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1277 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Ludovicus Dei gracia Francorum rex dilectis sibi in Christo abbati et conventui Virziliac salutem et sinceram in Domino caritatem Mittimus vobis per dilectum et fidelem clericum nostrum magistrum G archidiaconum in ecclesia paris latorem presencium preciosum brachium beatissime Marie Magdalene et genam ipsius una cum tribus dentibus que in octavis Pasche ultimo preteritis cum nos sollempni ejusdem beate Marie translationi interfuimus nobis apud Virziliacum tradidistis que quidem ob specialem devotionem quam nos et cuncti fideles habere debemus ad ipsam in vasculis aureis variis lapidibus preciosis ornatis brachium videlicet in vasculo facto ad modum brachii una cum manu genam vero in alio vasculo quod ab angelo argenteo deaurato inter manus tenetur fecimus honorifice collocari vobis et vestre ecclesie ex parte nostra per dictum archidiaconum presentanda in presentia venerabilis patris S titulo Sancte Cecilie presbiteri cardinalis apostolice sedis legati causa visitationis vestram ecclesiam adeuntis Verum cum vos de sacratissimo corpore predicte beatissime Marie Magdalene cum ipsius translationi ut predictum est interfuimus portionem bonam nobis liberaliter dedissetis ex quo vobis grates referimus copiosas nos liberalitatem vestram hujusmodi attendentes vestramque ecclesiam venerando decorare volentes exennio de sacratissimis reliquis nostras quas jamdudum recepimus de imperii Constantinopolitani thesauro vobis transmittimus de precioso videlicet ligno dominico duas de spinis sacratissime corone Domini de pannis infantis Salvatoris de ipsius sudario de veste purpurea in qua fuit illusus et de lintheo quo fuit precinctus quando pedes discipulorum suorum extersit in Cena quas quidem reliquias fecimus in manu brachii supradicti reponi Congratum enim visum est nobis quod hujusmodi reliquie Redemptoris ponerentur cum reliquiis illius sacratissime mulieris que tam ardentes dilexit eundem et ab eo tam largam suorum percipere meruit veniam delictorum a qua etiam ipse tam familiariter se tangi permisit Rogamus igitur dilectionem vestram quatinus hujusmodi tam sanctas tamque venerandas reliquias cum debito suscipientes honore ipsas cum ea veneratione qua decet conservare curetis caventes ne predicta vascula ac lapides preciosi ad ornatum eorum appositi alienentur imposterum seu etiam distrahantur Ceterum rogamus vos ut in vestris orationibus ac beneficiis nostri nostrorumque specialem perpetuo memoriam habere velitis In cujus rei testimonium presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum Actum Senonis anno Domini MCC sexagesimo septimo mense julio