Charter Document - 02360638
Charter Number: | 02360638 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1267 |
Date type: | Internal, A.D., Papal |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Christianissimo et excellentissimo principi ac Domino L Dei gracia regi Francorum illustri devoti sui abbas et conventus monasterii Virziliac ad romanam ecclesiam nullo medio pertinentis ordinis Sancti Benedicti cum humili sui recommendatione se paratos et promptos ad omnia beneplacita et mandata majestatis regie tenore presentium intimamus quod vir venerabilis et discretus Guillelmus archidiaconus in ecclesia paris clericus vester die tercia presentis augusti serenitatis vestre litteras quarum tenor inferius annotatur et omnes sacrosanctas reliquias de quibus mencio fit in ipsis in vasculis preciosissimis ornatis gemmis et lapidibus preciosis sicut in eisdem describitur litteris collocatas nobis ex parte vestra presentavit assignavit et dedit et nos clero et populo nobis subditis convocatis eas de illius manibus in presentia reverendi patris ac domini S Dei gracia tituli Sancte Cecilie presbiteri cardinalis apostolice sedis legati ac in conspectu eorumdem cleri et populi cum omni devotione suscepimus ipsas infra ecclesiam nostram in loco honorabili collocantes Licet itaque serenitas regia in hoc pietatis munere tanta et tam magna liberalitate circa nos devotos suos affluxisse noscatur quod parvitas nostra ad relationem non sufficiat graciarum nos sibi tamen propter hoc gracias quantas possumus exolventes retribui vobis a retributore bonorum omnium imploramus quod per nos retribuere non valemus Tenor autem predictarum vestrarum litterarum talis est [] In cujus rei testimonium ego abbas sigillum meum nos vero conventus sigillum nostrum ad causas quo utimur ad presens cum aliud non habeamus presentibus fecimus apponi Datum apud Virziliacum tertia die augusti pontificatus domini Clementis pape quarti anno tertio ab incarnatione autem Domini anno ejusdem millesimo ducentesimo sexagesimo septimo
Markups
Names Markup:
Christianissimo et excellentissimo principi ac Domino L Dei gracia regi Francorum illustri devoti sui abbas et conventus monasterii Virziliac ad romanam ecclesiam nullo medio pertinentis ordinis Sancti Benedicti cum humili sui recommendatione se paratos et promptos ad omnia beneplacita et mandata majestatis regie tenore presentium intimamus quod vir venerabilis et discretus Guillelmus archidiaconus in ecclesia paris clericus vester die tercia presentis augusti serenitatis vestre litteras quarum tenor inferius annotatur et omnes sacrosanctas reliquias de quibus mencio fit in ipsis in vasculis preciosissimis ornatis gemmis et lapidibus preciosis sicut in eisdem describitur litteris collocatas nobis ex parte vestra presentavit assignavit et dedit et nos clero et populo nobis subditis convocatis eas de illius manibus in presentia reverendi patris ac domini S Dei gracia tituli Sancte Cecilie presbiteri cardinalis apostolice sedis legati ac in conspectu eorumdem cleri et populi cum omni devotione suscepimus ipsas infra ecclesiam nostram in loco honorabili collocantes Licet itaque serenitas regia in hoc pietatis munere tanta et tam magna liberalitate circa nos devotos suos affluxisse noscatur quod parvitas nostra ad relationem non sufficiat graciarum nos sibi tamen propter hoc gracias quantas possumus exolventes retribui vobis a retributore bonorum omnium imploramus quod per nos retribuere non valemus Tenor autem predictarum vestrarum litterarum talis est []embed In cujus rei testimonium ego abbas sigillum meum nos vero conventus sigillum nostrum ad causas quo utimur ad presens cum aliud non habeamus presentibus fecimus apponi Datum apud Virziliacum tertia die augusti pontificatus domini Clementis pape quarti anno tertio ab incarnatione autem Domini anno ejusdem millesimo ducentesimo sexagesimo septimo