Charter Document - 02360374

Charter Document - 02360374


Charter Number: 02360374
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1229
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Romanus miseratione divina Sancti Angeli diaconuscardinalis apostolici sedis legatus universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum multe essent controversie inter nobiles viros Theobaldum comitem Campanie ex parte una et Guidonem comitem Nivernensem ex altera super forte liciis feodis et rebus aliis tandem super omnibus querelis in nos compromiserunt securitatibus hinc inde prestitis quod per omnia haut et bas stabunt ordinationi nostre sicut in eorum litteris continetur quarum tenorem duximus presentibus inserendum [] Ego Guido comes Nivernensis et Forensis notum facio universis quod ego super omnibus querelis Nos autem pro bono pacis ita duximus ordinandum quandiu comes Guido Forensis qui modo est tenebit comitatum Nivernensem fortalicias que sunt in marchia hujus comitatus Campanie comitatus Nivernensis remanebunt fortalicie et poterunt emendari et circa easdem fortalicias ad unum jactum balite poterunt facere fortalicias et munire pro voluntate sua sed nove fortalicie in eisdem marchiis non poterunt fieri ab ipsis comitibus nec ipsi sustinebunt quod ibi fiant ab aliis De feodis de quibus erant controversie remanebunt in possessione illi qui modo possidet Si autem in justiciis eorumdem comitum alique controversie orirentur de novo terminabuntur per P Goin militem ex parte comitis Campanie et per Colinum de Castellione militem ex parte comitis Nivernensis Et si isti non concordarent desuper assumptus est Favaricus abbas Virdiliacensis qui eorum discordiam concordaret Et si isti tres concordare non possent discordie referrentur ad nos et staretur ordinationi nostre super eis Si alterum vel utrumque de duobus premissis contingeret impediri ita quod oporteret alios subrogari loco P Goin comes Campanie et loco Colini comes Nivernie intra mensem utros substituere tenebuntur Si vero loco abbatis Virdiliacensis oporteret alium substitui nisi partes intra quadraginta dies concordarent de tertio assumendo referretur ad nos et nos tertium apponeremus Dicimus etiam per dictum nostrum quod si aliqua controversia vel discordia ori reretur inter dictos comites non possent propter hoc recedere a pace et amicitia nec aliquod malum sibi querere donec illud nobis nuntiarent et nos animadverteremus in illum quem culpabilem videremus Super nova villa Maugerii ita dicimus quod comes Campanie poterit reedificare villam illam quando ei placuerit ita tamen quod homines comitis Nivernie feodorum suorum vel custodiarum suarum ibi non poterit recipere nec fortaliciam aliquam nec mercatum poterit ibi facere donec dicamus hoc per dictum nostrum Et nos retinemus in potestate nostra ut possimus super hoc dicere dictum nostrum quando nobis placuerit et videbimus expedire Similiter dicimus de damnis factis comiti Campanie per comitem Nivernie in guerra quod scilicet in potestate nostra retinemus dicere dictum nostrum super hiis quando nobis placuerit et videbimus expedire et comes Campanie nihil poterit super hiis petere donec protulerimus super hoc dictum nostrum Hoc autem dicimus salvo in omnibus jure dicti comitis Campanie et heredum suorum et illorum heredum qui habebunt comitatum Nivernensem post comitem Guidonem Ita quod ex hoc quod super premissis diximus vel ordinamus nullum alterutrum partium prejudicium generetur quin ex tunc possint habere inde prosequi jure suo Nos autem plenariam potestatem retinemus supplendi interpretandi addendi et ordinandi etiam sicut viderimus expedire Hoc autem fecimus publicari et recitari in presentia supradictorum comitum assistentibus venerabili patre archiepiscopo Senonensi abbate Verdiliacensi fratre Johanne de Milliaco et aliis pluribus bonis viris Dicti etiam comites super hoc requisiti dictum nostrum acceptaverunt et ratum habuerunt In cujus rei testimonium presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum Autissiodori anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo nono die dominica post festum Beati Dionyni proximo

Markups

Names Markup:



Romanus miseratione divina Sancti Angeli diaconuscardinalis apostolici sedis legatus universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum multe essent controversie inter nobiles viros Theobaldum comitem Campanie ex parte una et Guidonem comitem Nivernensem ex altera super forte liciis feodis et rebus aliis tandem super omnibus querelis in nos compromiserunt securitatibus hinc inde prestitis quod per omnia haut et bas stabunt ordinationi nostre sicut in eorum litteris continetur quarum tenorem duximus presentibus inserendum []embed Ego Guido comes Nivernensis et Forensis notum facio universis quod ego super omnibus querelis Nos autem pro bono pacis ita duximus ordinandum quandiu comes Guido Forensis qui modo est tenebit comitatum Nivernensem fortalicias que sunt in marchia hujus comitatus Campanie comitatus Nivernensis remanebunt fortalicie et poterunt emendari et circa easdem fortalicias ad unum jactum balite poterunt facere fortalicias et munire pro voluntate sua sed nove fortalicie in eisdem marchiis non poterunt fieri ab ipsis comitibus nec ipsi sustinebunt quod ibi fiant ab aliis De feodis de quibus erant controversie remanebunt in possessione illi qui modo possidet Si autem in justiciis eorumdem comitum alique controversie orirentur de novo terminabuntur per P Goin militem ex parte comitis Campanie et per Colinum de Castellione militem ex parte comitis Nivernensis Et si isti non concordarent desuper assumptus est Favaricus abbas Virdiliacensis qui eorum discordiam concordaret Et si isti tres concordare non possent discordie referrentur ad nos et staretur ordinationi nostre super eis Si alterum vel utrumque de duobus premissis contingeret impediri ita quod oporteret alios subrogari loco P Goin comes Campanie et loco Colini comes Nivernie intra mensem utros substituere tenebuntur Si vero loco abbatis Virdiliacensis oporteret alium substitui nisi partes intra quadraginta dies concordarent de tertio assumendo referretur ad nos et nos tertium apponeremus Dicimus etiam per dictum nostrum quod si aliqua controversia vel discordia ori reretur inter dictos comites non possent propter hoc recedere a pace et amicitia nec aliquod malum sibi querere donec illud nobis nuntiarent et nos animadverteremus in illum quem culpabilem videremus Super nova villa Maugerii ita dicimus quod comes Campanie poterit reedificare villam illam quando ei placuerit ita tamen quod homines comitis Nivernie feodorum suorum vel custodiarum suarum ibi non poterit recipere nec fortaliciam aliquam nec mercatum poterit ibi facere donec dicamus hoc per dictum nostrum Et nos retinemus in potestate nostra ut possimus super hoc dicere dictum nostrum quando nobis placuerit et videbimus expedire Similiter dicimus de damnis factis comiti Campanie per comitem Nivernie in guerra quod scilicet in potestate nostra retinemus dicere dictum nostrum super hiis quando nobis placuerit et videbimus expedire et comes Campanie nihil poterit super hiis petere donec protulerimus super hoc dictum nostrum Hoc autem dicimus salvo in omnibus jure dicti comitis Campanie et heredum suorum et illorum heredum qui habebunt comitatum Nivernensem post comitem Guidonem Ita quod ex hoc quod super premissis diximus vel ordinamus nullum alterutrum partium prejudicium generetur quin ex tunc possint habere inde prosequi jure suo Nos autem plenariam potestatem retinemus supplendi interpretandi addendi et ordinandi etiam sicut viderimus expedire Hoc autem fecimus publicari et recitari in presentia supradictorum comitum assistentibus venerabili patre archiepiscopo Senonensi abbate Verdiliacensi fratre Johanne de Milliaco et aliis pluribus bonis viris Dicti etiam comites super hoc requisiti dictum nostrum acceptaverunt et ratum habuerunt In cujus rei testimonium presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum Autissiodori anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo nono die dominica post festum Beati Dionyni proximo