Charter Document - 02350433

Charter Document - 02350433


Charter Number: 02350433
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1175 - 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Quidquid dominus Noeriorum habet apud Chableias est de feodo domini comitis Campanie Omnes homines quotquot sunt apud Chableias sive milites sive filii militum qui habent etatem cujuscunque sint conditionis debent esse jurati comiti sub hac forma [] Similiter Beatus Martinus per tres septimanas quocunque tempore voluerint ita tamen quod serviens domini comitis debet mandatum Beati Martini convenire si voluerit bannum suum ponere et si voluerit comes potest bannum suum ponere Similiter in toto territorio de Chableis quod debet bannum non debet aliquis vindemiare vineas suas usque ad festum Sancti Remigii nisi per mandatum comitis et mandatum Beati Martini et si emenda in utroque banno evenerit medietas est comitis et medietas Beati Martini Omnia fossata que sunt circa castrum et omnia fossata que sunt circa burgum et muri castri cum fortericia sunt comitis et Beati Martini et tota justitia et emende in eisdem locis in eisdem vero fossatis comes non potest aliquid edificare sine preposito nec prepositus sine comite Comes habet escasuras apud Chableias omnium hominum liberorum et suorum et omnium extraneorum qui non habent dominum Omnes homines qui sunt apud Chableias sunt in custodia comitis tam clerici quam laici tam monachi quam conversi et si totus recursus ville pertinet ad comitem de omnibus que per curiam Beati Martini non poterunt emendari Comes habet census suos apud Chableias in quibus habet vendas et homines suos et motam et plateas circa motam et domos in castro et in burgo Item habet avenam et vinum pro salvamento et denarios Item comes habet quatuor servientes in villa qui non justiciant nisi per comitem et isti non reddunt nec gellagium nec minagium nec aliam costumam in villa nec aliquid ponunt in misis ville et potest eos mutare comes pro voluntate sua Item comes habet procurationem suam in villa singulis annis et omnes ponunt in procuratione ejus exceptis clericis militibus servientibus comitis et Beati Martini Preco semper debet clamare quando clamat bannum ex parte Beati Martini et ex parte comitis et non aliter et non alium in clamore

Markups

Names Markup:



Quidquid dominus Noeriorum habet apud Chableias est de feodo domini comitis Campanie Omnes homines quotquot sunt apud Chableias sive milites sive filii militum qui habent etatem cujuscunque sint conditionis debent esse jurati comiti sub hac forma []embed Similiter Beatus Martinus per tres septimanas quocunque tempore voluerint ita tamen quod serviens domini comitis debet mandatum Beati Martini convenire si voluerit bannum suum ponere et si voluerit comes potest bannum suum ponere Similiter in toto territorio de Chableis quod debet bannum non debet aliquis vindemiare vineas suas usque ad festum Sancti Remigii nisi per mandatum comitis et mandatum Beati Martini et si emenda in utroque banno evenerit medietas est comitis et medietas Beati Martini Omnia fossata que sunt circa castrum et omnia fossata que sunt circa burgum et muri castri cum fortericia sunt comitis et Beati Martini et tota justitia et emende in eisdem locis in eisdem vero fossatis comes non potest aliquid edificare sine preposito nec prepositus sine comite Comes habet escasuras apud Chableias omnium hominum liberorum et suorum et omnium extraneorum qui non habent dominum Omnes homines qui sunt apud Chableias sunt in custodia comitis tam clerici quam laici tam monachi quam conversi et si totus recursus ville pertinet ad comitem de omnibus que per curiam Beati Martini non poterunt emendari Comes habet census suos apud Chableias in quibus habet vendas et homines suos et motam et plateas circa motam et domos in castro et in burgo Item habet avenam et vinum pro salvamento et denarios Item comes habet quatuor servientes in villa qui non justiciant nisi per comitem et isti non reddunt nec gellagium nec minagium nec aliam costumam in villa nec aliquid ponunt in misis ville et potest eos mutare comes pro voluntate sua Item comes habet procurationem suam in villa singulis annis et omnes ponunt in procuratione ejus exceptis clericis militibus servientibus comitis et Beati Martini Preco semper debet clamare quando clamat bannum ex parte Beati Martini et ex parte comitis et non aliter et non alium in clamore