Charter Document - 02330158
Charter Number: | 02330158 |
---|---|
Cartulary Title: | Nouvelle Histoire de l'Abbaye Royale et Collégiale de Saint-Filibert et de la Ville de Tournus |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1250 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Innocentius Episcopus servus serv Dei dilectis filiis Abbati et conventui monasterii Trenorchiensis Cabilonensis diocesis ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis salutem et apostolicam benedictionem Hiis libenter annuimus que credimus in vestrum et monasterii vestri commodum redundare Cum igitur sicut nobis exponere curavistis statuendum duxeritis in subventionem faciant annuatim ut perferre possitis levius onera expensarum prout in litteris super hoc confectis quarum tenorem presentibus inseri facimus plenius continetur Nos precibus vestris inclinati statutum hujusmodi sicut provide ac pro utilitate monasterii vestri factum extitit auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Tenor autem litterarum predictarum talis est [] Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ausu temerario contraire Si quis autem hoc attentare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum Presentibus post duodecim annorum spatium minime valituris Datum Lugduni VI Idus Junii pontificatus nostri anno septimo
Markups
Names Markup:
Innocentius Episcopus servus serv Dei dilectis filiis Abbati et conventui monasterii Trenorchiensis Cabilonensis diocesis ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis salutem et apostolicam benedictionem Hiis libenter annuimus que credimus in vestrum et monasterii vestri commodum redundare Cum igitur sicut nobis exponere curavistis statuendum duxeritis in subventionem faciant annuatim ut perferre possitis levius onera expensarum prout in litteris super hoc confectis quarum tenorem presentibus inseri facimus plenius continetur Nos precibus vestris inclinati statutum hujusmodi sicut provide ac pro utilitate monasterii vestri factum extitit auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Tenor autem litterarum predictarum talis est []embed Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ausu temerario contraire Si quis autem hoc attentare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum Presentibus post duodecim annorum spatium minime valituris Datum Lugduni VI Idus Junii pontificatus nostri anno septimo