Charter Document - 02199893

Charter Document - 02199893


Charter Number: 02199893
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1079
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis Patris et Filij et Spiritus sancti Nouerint cuncti fideles sancte Dei Ecclesie quod ego gratia Dei rex Francorum Philippvs nomine dono et concedo Domino Deo et Sanctis Apostolis eius Petro et Pavlo ad locum Clvniacum in manu domni Hvgonis Abbatis et omnium Abbatum qui in eodem loco futuri sunt post eum in eternum locum qui dicitur Sancti Martini ad Campos quem pater meus Henricus fundauit vt habeant et possideant in perpetuum cum omnibus appendiciis ad eundem locum pertinentibus id est terris vincis sicut Engelardus possedit Abbas in vita patris mei et in tempore meo Facio autem hanc donationem pro remissione peccatorum meorum et genitoris genitricisque mee et omnium Regum Francorum antecessorum meorum vt cum omni libertate et quiete absque villa calumnia alicuius viuentis persone vel potestate prefatus locus Cluniacus possideat vt Deus omnipotens interuenientibus beatis Apostolis Petro et Paulo regnum et vitam nostram cum pace et tranquillitate disponat in presenti seculo et in futuro sempiterna gaudia concedat Vt autem hec donatio firma et stabilis atque inconuulsa permaneat hoc Preceptum manu propria firmo et corroboro ac sigillo proprio sigillare principio ac testibus firmandum trado Signum Phillipi Regis Francorum Signum Haganonis Eduensis Episcopi Signum Comitis Rainaldi de Niuernis Signum Rotberti dapiferi Signum Rotberti de Alliaco Signum Gauteri de Clamiciaco Signum Ebonis de Montecelso Si quis autem hoc donum vel Preceptum calumniare tentauerit iram omnipotentis Dei et omnium Sanctorum eius incurrat et insuper regia potestate constrictus vendicare nequeat quod repetit vsque dum a calumnia recedat Huius rei testes sunt et confirmatores Canonici ipsius loci Goisfredus Prior Eustachius Gislebertus Daimbertus Gauteri ii Mainard Goisbertus Malfredus Bernardus Hugo Robertus Arrandus Actum publice apud Sancti Benedictum de Floriaco anno Incarnati Verbi MLXXVIIII anno Regni nostri xix Ego Gilebertus ad vicem Rogerij Cancellarij relegendo subscripsi