Charter Document - 02194974
Charter Number: | 02194974 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1256 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Embedded Document CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Alexander Episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis Abbati et Couentui Cluniacensi salutem et Apostolicam benedictionem Exigentibus vestre deuotionis meritis votis vestris libenter annuimus et petitiones vestras quantum cum Deo possumus fauorabiliter exaudimus Cum igitur sicut ex parte vestra fuit propositum coram nobis clare memorie Philippus Rex Francorum locum qui dicitur S Martini ad Campos Paris quem clare memoris Henricus pater eius fundauerat Monasterio vestro pro suorum et progenitorum eius peccatore remedio pia liberalitate concesserit et donarit prout in litteris inde confectis ipsius et quorum da aliorum subscriptionibus eiusque sigillo munitis plenius continetur Nos vestris supplicationibus inclinati concessionem et donationem huiusmodi ratas et gratas habentes ac defectum si quis ex quacumque causa vel omissione in eis extitit supplentes de plenitudine potestatis ipsas auctoritate Apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus tenorem ipsarum litterarum de verbo ad verbum presentibus inferi facientes qui talis est [] Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre suppletionis et confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attentare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum Dat Laterani XII Kal Febr Pontificatus nostri anno secundo
Markups
Names Markup:
Alexander Episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis Abbati et Couentui Cluniacensi salutem et Apostolicam benedictionem Exigentibus vestre deuotionis meritis votis vestris libenter annuimus et petitiones vestras quantum cum Deo possumus fauorabiliter exaudimus Cum igitur sicut ex parte vestra fuit propositum coram nobis clare memorie Philippus Rex Francorum locum qui dicitur S Martini ad Campos Paris quem clare memoris Henricus pater eius fundauerat Monasterio vestro pro suorum et progenitorum eius peccatore remedio pia liberalitate concesserit et donarit prout in litteris inde confectis ipsius et quorum da aliorum subscriptionibus eiusque sigillo munitis plenius continetur Nos vestris supplicationibus inclinati concessionem et donationem huiusmodi ratas et gratas habentes ac defectum si quis ex quacumque causa vel omissione in eis extitit supplentes de plenitudine potestatis ipsas auctoritate Apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus tenorem ipsarum litterarum de verbo ad verbum presentibus inferi facientes qui talis est []embed Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre suppletionis et confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attentare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum Dat Laterani XII Kal Febr Pontificatus nostri anno secundo