Charter Document - 02195419

Charter Document - 02195419


Charter Number: 02195419
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1295
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s): Embedded Document
TELMA - Aposcripta
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Bonifacius Episcopus servus servorum Dei clarissimo in Christo filio Regi Francie illustri salutem et Apostolicam benedictionem [] Cum igitur circa executionem hujusmodi efficaciter faciendam favor Regius possit existere opportunus regalem excellentiam rogamus et hortamur attente quatinus pro nostra et Apostolice Sedis reverentia prefatis executoribus cum ab eis vel eorum altero propter hoc fueris requisitus auxilium ad id tui presidii temporalis impendas preces autem nostras in hac parte sic admittat Regia celsitudo quod tibi exinde ab eo qui est bonorum omnium retributor vite perennis premium et a nobis condigna proveniat actio gratiarum Datum Anagnie V Idus Julii Pontificatus nostri anno primo

Markups

Names Markup:



Bonifacius Episcopus servus servorum Dei clarissimo in Christo filio Regi Francie illustri salutem et Apostolicam benedictionem []embed Cum igitur circa executionem hujusmodi efficaciter faciendam favor Regius possit existere opportunus regalem excellentiam rogamus et hortamur attente quatinus pro nostra et Apostolice Sedis reverentia prefatis executoribus cum ab eis vel eorum altero propter hoc fueris requisitus auxilium ad id tui presidii temporalis impendas preces autem nostras in hac parte sic admittat Regia celsitudo quod tibi exinde ab eo qui est bonorum omnium retributor vite perennis premium et a nobis condigna proveniat actio gratiarum Datum Anagnie V Idus Julii Pontificatus nostri anno primo