Charter Document - 02195347

Charter Document - 02195347


Charter Number: 02195347
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1286
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s): Embedded Document
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Honorius episcopus servus servorum Dei universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem et apostolicam benedictionem Quasdam litteras quas felicis recordationis Innocentius papa secundus predecessor noster in favorem dilectorum filiorum abbatis et conventus monasterii Cluniacensis venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis ad quos littere ipsius predecessoris pervenirent dicitur direxisse nobis iidem abbas et conventus presentarunt Verum quia hujusmodi littere incipiunt nimia vetustate consumi nos ipsorum abbatis et conventus supplicationibus annuentes dictas litteras de verbo ad verbum presentibus fecimus annotari quarum tenor talis est [] Per hoc autem vobis et monasterio vestro nullum jus de novo acquiri volumus sed vobis et sibi antiquum si quod est tantummodo conservari Datum Rome apud Sanctam Sabinam V idus maii pontificatus nostri anno primo

Markups

Names Markup:



Honorius episcopus servus servorum Dei universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem et apostolicam benedictionem Quasdam litteras quas felicis recordationis Innocentius papa secundus predecessor noster in favorem dilectorum filiorum abbatis et conventus monasterii Cluniacensis venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis ad quos littere ipsius predecessoris pervenirent dicitur direxisse nobis iidem abbas et conventus presentarunt Verum quia hujusmodi littere incipiunt nimia vetustate consumi nos ipsorum abbatis et conventus supplicationibus annuentes dictas litteras de verbo ad verbum presentibus fecimus annotari quarum tenor talis est []embed Per hoc autem vobis et monasterio vestro nullum jus de novo acquiri volumus sed vobis et sibi antiquum si quod est tantummodo conservari Datum Rome apud Sanctam Sabinam V idus maii pontificatus nostri anno primo