Charter Document - 02184034

Charter Document - 02184034


Charter Number: 02184034
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1132
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Innocentius Episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus Archiepiscopis et Episcopis ad quos littere iste pervenerint salutem et Apostolicam benedictionem Liberalitati laudabile genus est ut qui se beato Petro et sancte Romane Ecclesie humili devotione exponunt majorem familiaritatis prerogativam et digniora beneficia sortiantur Quam gratum Deo Cluniacense Monasterium famulatum impendat et quantum apud homines nitore religionis fulgeat Ecclesie Dei novit et vehementer exultat Equitatis igitur postulat ratio ut idem locus Apostolice dilectionis privilegio audeat et tam in capite quam in membris libertatem obtineat Nos siquidem Monasterium ipsum quod specialiter ad jus beati Petri et sancte Romane spectat Ecclesie per nos ipsos visitavimus Et eodem die quo revolutis multorum annorum spatiis predecessor noster felicis memorie Papa Urbanus ibidem majus altare consecraverat cum Archiepiscopis et Episcopis qui nobiscum convenerant cooparante Spiritus sancti gratia idem Monasterium solemniter dedicavimus Devotioni quoque et humilitati fidelium qui pro amore Dei et ipsius loci reverentia in anniversario dedicationis illuc convenerint prospicientes ipsis quadraginta dies penitentie sibi injuncte de gratia Dei confisi beatorum Apostolorum Petri et Pauli auctoritate remisimus Statuimus etiam ut immunitas ejusdem Cenobii inviolata et integra futuris temporibus conservetur ut si quis infra terminos banni qui ab eodem predecessore nostro circa Cluniacum constituti sunt scienter hominem capere vulnerare vel res ejus auferre presumpserit excommunicationis sententia percellatur quousque ablata restituat et Abbati ac Monachis de illata injuria congrue satisfaciat Ad hec adjicientes decrevimus ut quicumque Cluniacenses Monachos vel eorum socios ceperint aut ea que portaverint vel conduxerint excommunicationi subjaceant Si vero aliquis absque ipsorum Monachorum presentia ea que ad victum vel vestitum fratrum in Cluniacensi Cenobio Domino servientium pertinent alicubi depredati fuerint nisi infra quadraginta dies commoniti ablata restituerint eos anathemati subjacere precipimus et in terra eorum divina prohibemus officia celebrari Loca quoque in quibus se receperint donec presentes fuerint a divinis obsequiis preter infantium Baptisma et morientium Penitentias cessare precipimus et nullus eorumdem presumptorum preter timorem mortis nisi a Romano Pontifice absolvatur Porro quisquis prefatis fratribus ubicumque manentibus quelibet alia preter ea que superius enumeravimus abstulerit nisi infra quadraginta dies post vestram commonitionem ablata restituerit excommunicationi subjaceat nec absolvatur donec capitale reddat et congrue satisfaciat Quod si hec perpetrata esse noveritis aut clamor ad aures vestras pervenerit vobis precipientes mandamus quatenus prefatam animadversionis sententiam per vestras faciatis Parochias firmiter observari Datum Valentie VIII Idus Martii