Charter Document - 02194979
Charter Number: | 02194979 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1256 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Alexander Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Abbati Cluniacensi salutem et Apostolicam benedictionem Ex parte tua fuit nobis humiliter supplicatum ut cum observantia tui Ordinis ab ipsa sui institutione multum sit rigida et difficilis ad ferendum fuerintque postmodum per felicis recordationis Gregorium Papam predecessorem nostrum superaddita statuta gravia et precepta diversarum penarum adjectione vallata ne contingat sub tantis oneribus deficere oneratos providere paterna diligentia curaremus Attendentes igitur quod expedit calamum quassatum non conteri et in evasione eruginis vas non frangi devotionis tue precibus inclinati presentium tibi auctoritate concedimus ut super hujusmodi observatione statutorum ipsorum que de tue substantia Regule non existunt tu et successores tui cum Prioribus et Monachis tui Ordinis universis tam presentibus quam futuris libere dispensare possitis his casibus dumtaxat exceptis super quibus in eadem Regula est dispensatio interdicta in quibus casibus dispensandi super ponis adjectis et irregularitatibus quas tui subditi ob hoc hactenus incurrerunt vel incurrent de cetero eosque absolvendi ab interdicti suspensionis et excommunicationis vinculo quo ipsos ob transgressionem predictorum statutorum involui contigit vel continget injuncta sic absolutis penitentia salutari libera sit tibi et eisdem successoribus de nostra permissione facultas Priori nihilominus Monasterii tui ac ipsius successoribus concedendi tibi successoribusque tuis hujusmodi dispensationis et absolutionis Beneficium si opportunum fuerit concedentes auctoritate presentium potestatem Non obstantibus aliquibus litteris ad quoscumque ab Apostolica Sede sub quocumque tenore directis et processibus variis habitis per eosdem de quibus forsan oporteat in presentibus plenam et expressam ac de verbo ad verbum fieri mentionem Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attentare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Laterani II Nonas Martii Pontificatus nostri anno II