Charter Document - 02110026
Charter Number: | 02110026 |
---|---|
Cartulary Title: | Bullarium Sacri Ordinis Cluniacensis [Cluny] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1353 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Abbati Monasterii Cluniacensis ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis Matisconensis Dioecesis salutem et Apostolicam benedictionem Que per Sedem Apostolicam in Religionis favorem ac animarum commodum sunt concessa libenter innovationis gratia confovemus adjiciendo nihilominus que ad illa credimus opportuna Igitur tenorem cujusdam privilegii felicis recordationis Alexandri Pape IV predecessoris nostri Monasterio tuo concessi quod incipit vetustate consumi et quod inspici et examinari fecimus diligenter de verbo ad verbum presentibus inseri fecimus ad perpetuam memoriam futurorum qui talis est [] Nos itaque tuis supplicationibus inclinati hujusmodi privilegium auctoritate Apostolica innovamus et volumus ut idem tenor taliter annotatus illud idem robur eamdemque vim et eumdem vigorem habeat per omnia que haberet originale privilegium supradictum ac eadem prorsus eidem tenori fides adhibeatur quandocumque et ubicumque sive in judicio vel alibi ubi fuerit exhibitus vel ostensus et eidem stetur firmiter in omnibus sicut eidem originali privilegio staretur si foret exhibitum vel ostensum Et nihilominus tibi fili Abbas et successoribus tuis ipsius Monasterii Abbatibus qui erunt pro tempore ut predictos Priores et Monachos ac subditos tui Ordinis universos tam presentes quam futuros qui hujusmodi excommunicationis suspensionis et interdicti sententias vigore aliarum constitutionum et statutorum per Abbates et Diffinitores Capituli generalis dicti Ordinis post concessionem dicti privilegii ejusdem predecessoris editorum forsitan incurrerunt vel incurrent absolvendi et dispensandi cum eis modo et forma ut superius est expressum similem concedimus tenore presentium facultatem Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre innovationis voluntatis et concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attentare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum Datum apud Villam novam Avenionensis Dioecesis VII Idus Junii Pontificatus nostri anno primo
Markups
Names Markup:
Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Abbati Monasterii Cluniacensis ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis Matisconensis Dioecesis salutem et Apostolicam benedictionem Que per Sedem Apostolicam in Religionis favorem ac animarum commodum sunt concessa libenter innovationis gratia confovemus adjiciendo nihilominus que ad illa credimus opportuna Igitur tenorem cujusdam privilegii felicis recordationis Alexandri Pape IV predecessoris nostri Monasterio tuo concessi quod incipit vetustate consumi et quod inspici et examinari fecimus diligenter de verbo ad verbum presentibus inseri fecimus ad perpetuam memoriam futurorum qui talis est []embed Nos itaque tuis supplicationibus inclinati hujusmodi privilegium auctoritate Apostolica innovamus et volumus ut idem tenor taliter annotatus illud idem robur eamdemque vim et eumdem vigorem habeat per omnia que haberet originale privilegium supradictum ac eadem prorsus eidem tenori fides adhibeatur quandocumque et ubicumque sive in judicio vel alibi ubi fuerit exhibitus vel ostensus et eidem stetur firmiter in omnibus sicut eidem originali privilegio staretur si foret exhibitum vel ostensum Et nihilominus tibi fili Abbas et successoribus tuis ipsius Monasterii Abbatibus qui erunt pro tempore ut predictos Priores et Monachos ac subditos tui Ordinis universos tam presentes quam futuros qui hujusmodi excommunicationis suspensionis et interdicti sententias vigore aliarum constitutionum et statutorum per Abbates et Diffinitores Capituli generalis dicti Ordinis post concessionem dicti privilegii ejusdem predecessoris editorum forsitan incurrerunt vel incurrent absolvendi et dispensandi cum eis modo et forma ut superius est expressum similem concedimus tenore presentium facultatem Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre innovationis voluntatis et concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attentare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum Datum apud Villam novam Avenionensis Dioecesis VII Idus Junii Pontificatus nostri anno primo