Charter Document - 02194891
Charter Number: | 02194891 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1247 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Embedded Document CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati Cluniacensi regenti et tenenti in manu sua monasterium Karitatense et conventui Karitatensi Cluniacensis ordinis Autisiodorensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere Cum igitur sicut ex parte vestra fuit propositum coram nobis nobilis mulier Matildis comitissa Nivernensis de dampnis datis et irrogatis injuriis monasterio Karitatensi in obsidione ville ipsius monasterii et eis etiam que sibi alias inferri fecerat satisfacere volens eidem monasterio omnes justicias et districtus si quos habebat vel habere poterat in villis terris grangiis et aliis quibuscumque locis que idem monasterium in toto ejus comitatu obtinet pia liberalitate duxerit concedendos predecessorum suorum cartas monasterio prefato concessas approbans et confirmans prout in ejus litteris exinde confectis quarum tenorem de verbo ad verbum presentibus inseri fecimus plenius continetur nos tuis fili abbas supplicationibus inclinati predicta omnia vobis et per vos prefato monasterio Karitatensi sicut juste ac provide facta sunt et in alicujus prejudicium non redundant auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Tenor autem litterarum ipsarum talis est [] Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis [] Si quis autem [] Datum Lugduni XVII kalendas julii pontificatus nostri anno quarto
Markups
Names Markup:
Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati Cluniacensi regenti et tenenti in manu sua monasterium Karitatense et conventui Karitatensi Cluniacensis ordinis Autisiodorensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere Cum igitur sicut ex parte vestra fuit propositum coram nobis nobilis mulier Matildis comitissa Nivernensis de dampnis datis et irrogatis injuriis monasterio Karitatensi in obsidione ville ipsius monasterii et eis etiam que sibi alias inferri fecerat satisfacere volens eidem monasterio omnes justicias et districtus si quos habebat vel habere poterat in villis terris grangiis et aliis quibuscumque locis que idem monasterium in toto ejus comitatu obtinet pia liberalitate duxerit concedendos predecessorum suorum cartas monasterio prefato concessas approbans et confirmans prout in ejus litteris exinde confectis quarum tenorem de verbo ad verbum presentibus inseri fecimus plenius continetur nos tuis fili abbas supplicationibus inclinati predicta omnia vobis et per vos prefato monasterio Karitatensi sicut juste ac provide facta sunt et in alicujus prejudicium non redundant auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Tenor autem litterarum ipsarum talis est []embed Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis [] Si quis autem [] Datum Lugduni XVII kalendas julii pontificatus nostri anno quarto