Charter Document - 02194882
| Charter Number: | 02194882 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1246 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
Embedded Document Reference Document for this Embedded Document CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Nos Matildis comitissa Nivernensis notum facimus universis quod nos litteras nostras sigillo nostro sigillatas non cancellatas non abolitas nec in aliqua parte sui vitiatas sigillo integro veras quas tempore viduitatis nostre de comite Herveo quondam domino et marito nostro monachis de Karitate concessimus et eas penes se habebant vidimus sub hac forma [] Nos autem ad preces et instantiam venerabilis in Christo patris Guillelmi Dei gratia abbatis Cluniacensis regentis et tenentis in manu sua monasterium de Karitate cum pertinentiis suis hec omnia sicut superius sunt expressa verbo ad verbum laudamus concedimus quictamus donamus confirmamus et approbamus et nos et heredes et successores nostros omni tempore observare et tenere promittimus et imperpetuum astringimus et obligamus et quod contra non veniemus nec venient ullo modo heredes seu successores nostri salva bona guarda nostra quam habemus in predictis secundum quod in carta domini regis Francie bone memorie Ludovici plenius continetur In cujus rei testimonium et munimen presentem cartam fecimus sigilli nostri munimine roborari Datum apud Montemonisium tempore viduitatis nostre de comite Guidone quondam domino et marito nostro Anno Domini MCCXLVI mense junii in crastino Nativitatis beati Johannis Baptiste
Markups
Names Markup:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Nos Matildis comitissa Nivernensis notum facimus universis quod nos litteras nostras sigillo nostro sigillatas non cancellatas non abolitas nec in aliqua parte sui vitiatas sigillo integro veras quas tempore viduitatis nostre de comite Herveo quondam domino et marito nostro monachis de Karitate concessimus et eas penes se habebant vidimus sub hac forma []embed Nos autem ad preces et instantiam venerabilis in Christo patris Guillelmi Dei gratia abbatis Cluniacensis regentis et tenentis in manu sua monasterium de Karitate cum pertinentiis suis hec omnia sicut superius sunt expressa verbo ad verbum laudamus concedimus quictamus donamus confirmamus et approbamus et nos et heredes et successores nostros omni tempore observare et tenere promittimus et imperpetuum astringimus et obligamus et quod contra non veniemus nec venient ullo modo heredes seu successores nostri salva bona guarda nostra quam habemus in predictis secundum quod in carta domini regis Francie bone memorie Ludovici plenius continetur In cujus rei testimonium et munimen presentem cartam fecimus sigilli nostri munimine roborari Datum apud Montemonisium tempore viduitatis nostre de comite Guidone quondam domino et marito nostro Anno Domini MCCXLVI mense junii in crastino Nativitatis beati Johannis Baptiste
