Charter Document - 02194864

Charter Document - 02194864


Charter Number: 02194864
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1245
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Embedded Document
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Anno Domini MCCXL quinto venerunt apud Lairiacum frater G de Belna et frater Dalmacius ex parte Cluniacensis ordinis Invenerunt ibidem quedam correctione digna que preceperunt sub pena excommunicationis emendari ordinantes quod semper in dormitorio de nocte ardeat lampas et quod in festis XII lectionum ad matutinos ad missam et ad vesperos ardeant semper duo cerei vel due candele super altare et quod qualibet die due misse celebrentur in conventu Quod nemo equitet sine breviario nisi talis sit qui sciat officium suum corde tenus Ut omnes jaceant in dormitorio et omnes comedant in refectorio Qui autem infra septa monasterii comederit extra refectorium crastina die jejunet in pane et aqua exceptis debilioribus et infirmis quibus in necessariis omnibus provideri precipimus a priore quando visum fuerit expedire Et hoc fiat in camera que est subtus dormitorio quam monachis deputavimus pro infirmaria Precipimus priori loci in virtute obedientie ut eam usque ad Natale Domini proximo venturum taliter preparari faciat quod in ea possint habitare et comedere Volumus tamen quod ibi fiat clavis que sit semper sub custodia alicujus boni viri ibidem a priore deputati nec alibi comedantur carnes in domo Quod qui fecerit ipso facto sit suspensus ab officio Carnes interdicimus omnino exceptis debilioribus et infirmis Fecimus etiam omnibus monachis abrenuntiare reditibus suis quos tenebant de domo Guillermo de Atefort centum solidos Arnaudo de Mondiniaco decem libras Raimondo Bernardi centum solidos Garsie Guillermi decem et octo solidos Aimoni monacho quatuor libras Raimondo Hernaudi quatuor libras Summa XXIX libre Juraverunt in manu nostra predicta de cetero non repetere Et assignavimus omnia supradicta conventui pro vestiario precipientes Guillermo monacho de Atefort ut cum consilio unius boni monachi sibi a priore deputati ministret omnibus monachis vestimenta cuilibet monacho cucullam annuatim staminia et famularia duplicia unam pelliciam in duobus annis caligas unas et duo paria calciorum unum par sotularium cum sumellis aliis frocum de tribus annis in tribus Si quid vero residui fuerit de consilio prioris ponatur in necessitatibus monachorum Precepimus ut silentium in ecclesia in dormitorio refectorio et in duobus pannis de claustro videlicet ex parte ecclesie et ex parte capituli observetur Et quicunque fregerit crastina die sedeat in terra Ut semel in ebdomada ad minus eat ad confessionem Nemo monachus sine licentia et socio presumat exire septa monasterii quod si fecerit sine satisfactione non admittatur Quod post completorium omnes eant ad lectos cum silentio et quod omnes ad matutinos surgant insimul et usque post capitulum non exeant claustrum nisi fuerit obedientiarius Ne solus monachus maneat extra claustrum Preterea invenimus ibi monachos diffamatos de contumacia inobedientes conspiratores sicut habuimus a quibusdam furti participes perjuros personas ordinis capientes et eas spoliantes Deo odibiles et totius male fame Et quia ad plenum de hiis certificare non possumus idcirco penam quam eis injungere volebamus ad preces prioris domus et prioris de Medicino mitigavimus eam quoad quosdam differentes et non relaxantes videlicet quoad Hernaudum sacristam quoad Hernaudum de Mondiniaco quoad Resmondum Bernardi qui licet digni essent expelli de domo et majorem penam sustinendi istis ad presens in ea receptis precepimus ut ita caute religiose et honeste se haberent quod per bonam conversationem suam precedens infamia possit et debeat aboleri Alioquin priori loci in virtute obedientie precepimus ut denuntiet nobis in Capitulo generali ut pena nunc ab eis promerita quanto gravius poterit per diffinitores irrefragabiliter inferatur Aimonem monachum per nimias apertas diffamationes tam incontinentie quam aliarum et quia propter stultitiam suam contra inhibitionem prioris vexavit quosdam unde domus maximam sustinuit lesionem condemnamus quod non possit de cetero manere apud Lairiacum nec in membris sed volumus ut eat apud Cluniacum penam quam promeruit recepturus Hec autem precepimus districte observari precipientes priori cui presens scriptum [] Hoc autem nobis promisit dictus prior facere et super hoc presenti scripto in testimonium et ut habeatur in memoria sui sigilli impressionem loco firmitatis apposuit Datum anno Domini MCC quadragesimo V

Markups

Names Markup:



Anno Domini MCCXL quinto venerunt apud Lairiacum frater G de Belna et frater Dalmacius ex parte Cluniacensis ordinis Invenerunt ibidem quedam correctione digna que preceperunt sub pena excommunicationis emendari ordinantes quod semper in dormitorio de nocte ardeat lampas et quod in festis XII lectionum ad matutinos ad missam et ad vesperos ardeant semper duo cerei vel due candele super altare et quod qualibet die due misse celebrentur in conventu Quod nemo equitet sine breviario nisi talis sit qui sciat officium suum corde tenus Ut omnes jaceant in dormitorio et omnes comedant in refectorio Qui autem infra septa monasterii comederit extra refectorium crastina die jejunet in pane et aqua exceptis debilioribus et infirmis quibus in necessariis omnibus provideri precipimus a priore quando visum fuerit expedire Et hoc fiat in camera que est subtus dormitorio quam monachis deputavimus pro infirmaria Precipimus priori loci in virtute obedientie ut eam usque ad Natale Domini proximo venturum taliter preparari faciat quod in ea possint habitare et comedere Volumus tamen quod ibi fiat clavis que sit semper sub custodia alicujus boni viri ibidem a priore deputati nec alibi comedantur carnes in domo Quod qui fecerit ipso facto sit suspensus ab officio Carnes interdicimus omnino exceptis debilioribus et infirmis Fecimus etiam omnibus monachis abrenuntiare reditibus suis quos tenebant de domo Guillermo de Atefort centum solidos Arnaudo de Mondiniaco decem libras Raimondo Bernardi centum solidos Garsie Guillermi decem et octo solidos Aimoni monacho quatuor libras Raimondo Hernaudi quatuor libras Summa XXIX libre Juraverunt in manu nostra predicta de cetero non repetere Et assignavimus omnia supradicta conventui pro vestiario precipientes Guillermo monacho de Atefort ut cum consilio unius boni monachi sibi a priore deputati ministret omnibus monachis vestimenta cuilibet monacho cucullam annuatim staminia et famularia duplicia unam pelliciam in duobus annis caligas unas et duo paria calciorum unum par sotularium cum sumellis aliis frocum de tribus annis in tribus Si quid vero residui fuerit de consilio prioris ponatur in necessitatibus monachorum Precepimus ut silentium in ecclesia in dormitorio refectorio et in duobus pannis de claustro videlicet ex parte ecclesie et ex parte capituli observetur Et quicunque fregerit crastina die sedeat in terra Ut semel in ebdomada ad minus eat ad confessionem Nemo monachus sine licentia et socio presumat exire septa monasterii quod si fecerit sine satisfactione non admittatur Quod post completorium omnes eant ad lectos cum silentio et quod omnes ad matutinos surgant insimul et usque post capitulum non exeant claustrum nisi fuerit obedientiarius Ne solus monachus maneat extra claustrum Preterea invenimus ibi monachos diffamatos de contumacia inobedientes conspiratores sicut habuimus a quibusdam furti participes perjuros personas ordinis capientes et eas spoliantes Deo odibiles et totius male fame Et quia ad plenum de hiis certificare non possumus idcirco penam quam eis injungere volebamus ad preces prioris domus et prioris de Medicino mitigavimus eam quoad quosdam differentes et non relaxantes videlicet quoad Hernaudum sacristam quoad Hernaudum de Mondiniaco quoad Resmondum Bernardi qui licet digni essent expelli de domo et majorem penam sustinendi istis ad presens in ea receptis precepimus ut ita caute religiose et honeste se haberent quod per bonam conversationem suam precedens infamia possit et debeat aboleri Alioquin priori loci in virtute obedientie precepimus ut denuntiet nobis in Capitulo generali ut pena nunc ab eis promerita quanto gravius poterit per diffinitores irrefragabiliter inferatur Aimonem monachum per nimias apertas diffamationes tam incontinentie quam aliarum et quia propter stultitiam suam contra inhibitionem prioris vexavit quosdam unde domus maximam sustinuit lesionem condemnamus quod non possit de cetero manere apud Lairiacum nec in membris sed volumus ut eat apud Cluniacum penam quam promeruit recepturus Hec autem precepimus districte observari precipientes priori cui presens scriptum []embed Hoc autem nobis promisit dictus prior facere et super hoc presenti scripto in testimonium et ut habeatur in memoria sui sigilli impressionem loco firmitatis apposuit Datum anno Domini MCC quadragesimo V