Charter Document - 02194861

Charter Document - 02194861


Charter Number: 02194861
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1245
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Anno Domini MCCXL quinto fuerunt apud Carrionem frater Guido de Belna et frater Dalmacius visitatores in Hispania ex parte Cluniacensis ordinis Invenerunt ibi quedam correctione digna Primo quoad proprietatem preceperunt ut illi qui tenebant domos occasione anniversarii sui abrenuntient eis omnino ita quod pretium domorum annuatim recipiat prior claustralis et illud dividat in communi Si quid vero habent alii totum in manu ejusdem ponant secundum ipsius arbitrium disponendum Esum carnium interdixerunt omnibus exceptis debilibus et infirmis Dissimulando tamen sustinuerunt usque ad Capitulum ut misericordia quam dicebant sibi factam ab episcopo Lingonensi quondam abbate nostro uterentur Jejunia Sancti Benedicti preceperunt ab omnibus custodiri exceptis pueris et debilibus qui sine periculo corporis nequeunt custodire Ut soli monachi non morentur extra claustrum sed soli socius adjungatur si loci suppetunt facultates alioquin revocetur ad claustrum pro eo quod ibi divina celebrentur Ut elemosinarius melius provideat pauperibus quam solebat Ut prior bis in anno computationem reddat monachis de perceptis et expensis et alii obedientiarii similiter priori in presentia fratrum Ut prior vel alius non recipiat monachum conversum vel conversam Dimiserunt ibi triginta duos monachos quorum nomina secum in scriptis detulerunt Preceperunt etiam ut nullus remaneat post completorium nisi prior viva voce ipsum retinuerit vel nisi talis obedientiarius fuerit Hec autem precipimus in virtute obedientie firmiter observari Precipientes priori claustrali cui presens scriptum dimisimus in virtute obedientie ut illud subsequentibus ostendat visitatoribus etiam non requisitus ut si quis contra hec [quod absit] fecerit per eos secundum modum culpe et statuta capituli generalis regulariter puniatur Consimile scriptum dimisimus penes priorem claustralem In cujus rei testimonium presentibus litteris ego frater Guido sigillum meum apposui