Charter Document - 02194518

Charter Document - 02194518


Charter Number: 02194518
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1219
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Honorius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri C[onrado] episcopo Portuensi apostolice sedis legato salutem et apostolicam benedictionem Cum in terra legationis tue multi sint sicut accepimus solo nomine regulares per quorum perversitatem ecclesie in quibus consistunt fere penitus in spiritualibus et temporalibus sunt collapse collocandi eos in aliis locis ad penitentiam peragendam ac ordinandi easdem ecclesias de personis regularibus seu etiam secularibus prout pensatis locorum et temporum circumstanciis videris expedire liberam tibi concedimus auctoritate presentium potestatem Datum Viterbii idibus decembris pontificatus nostri anno quarto