Charter Document - 02061124
Charter Number: | 02061124 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Evêché d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1268 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis Girardus Dei gratia Eduensis episcopus salutem in Domino Recolentes quod nos ad instantiam religiosorum virorum abbatis et conventus Sancti Martini Nivernensis humilem et devotam olim admiserimus unum ex canonicis de eorum collegio ad curam et regimen parrochialis ecclesie Sancti Petri de Pynu nostre dyocesis in qua ipsi religiosi jus obtinent patronatus que antea regebatur per presbiterum secularem curatum qui curatus canonicus una cum alio canonico sacerdote in ipsa ecclesia deserviret intelleximus post decursum annorum aliquot ante dicte ecclesie facultates et redditus esse adeo tenues et exiles tum ob inhabitantium paupertatem tum quia plurimi de eadem parrochia ob sterilitatem terrarum ipsius patrie ac propter oppressionem secularium potestatum exactionibus infinitis eos gravantium se cum bonis suis ad exteras et remotas transtulerunt regiones tum propter causas alias et eventus varios quod nequaquam unicus canonicus ex eisdem facultatibus et reditibus nequit comode sustentari nec exactiones [] possunt onera supportari propter quod memoratis abbate et conventu implorantibus super dictis incommodis providentie nostre remedium deliberavimus super hoc cum peritis et in hoc perplexitatis ambiguo attendentes esse inconveniens et a jure prohibitum quod quilibet regularis solus per villas et oppida commoretur quod etiam ob predictas causas vel ob aliquam earumdem ecclesia dispositioni et regimini regularium deputata quamdiu per eosdem regi comode potuerit ac disponi ad dispositionem et regimen secularium revertatur nichilominus attendentes quod ecclesia de Saligniaco constituta in nostra dyocesi et in confinio sepe dicte ecclesie de Pynu que ecclesia Saligniaci ad ipsorum abbatis et conventus pertinens patronatum per duos canonicos de prefato collegio regitur atque disponitur ex consimilibus in comodis seu causis non modicum patiatur in suis facultatibus et reditibus detrimentum communicato super hiis bonorum consilio utriusque ecclesie utilitate pensata dictam ecclesiam Sancti Petri de Pynu ecclesie Saligniaci sic duximus uniendam et etiam adjungendam ut scilicet ad ambarum ecclesiarum ipsarum servicium quatuor canonici de predicto collegio deputentur quorum unus nobis et nostris successoribus presentetur curam plebis a nobis et nostris successoribus recepturus nos autem specialiter retinentes ut nobis successoribusque nostris necnon archidiacono Eduensi et archipresbitero Petre Fricte qui pro tempore fuerint dicta ecclesia de Pynu in omnibus et per omnia subjecta remaneat in omnibus quibuscumque prout ante dictam fuerat unionem et maxime in procurationibus persolvendis Circa hec memoratis abbate et conventu annuentibus nobis gratis ordinavimus irrevocabiliter ut obitus nostri diem anniversarium post decessum nostrum celebrent sollempniter in perpetuum annuatim ac de facultatibus earumdem ecclesiarum exhibeatur conventui memorato pictancia decem solidorum usualis monete ad minus termino quo predictum nostrum anniversarium recensebunt et nos volentes quod ordinatum est perpetuo subsistere et valere presentibus litteris sigillum nostrum ad perpetuam rei memoriam et testimonium duximus apponendum Actum anno Domini millesimo CC sexagesimo octavo mense augusto