Charter Document - 02060124

Charter Document - 02060124


Charter Number: 02060124
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1268
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Embedded Document
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p.75)

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis Petrus humilis abbas totusque conventus monasterii beati Martini Nivernensis eternam in Domino salutem Notum facimus quod nos ordinationem factam a venerabili patre Girardo Dei gratia episcopo Eduensi super unitione ecclesiarum nostrarum de Saligniaco videlicet et de Pignu prout in litteris ipsius verbo ad verbum inferius annotatis plenius continetur gratam et ratam habentes ipsam in omnibus et per omnia unanimiter acceptamus et ad ipsius observantiam nos et successores nostros in perpetuum obligamus Tenor autem dictarum litterarum talis est [] Nos igitur hujusmodi ordinationem pia promissione et provida deliberatione factam sicut premissum est irrevocabiliter acceptantes ad majorem firmitatem et certitudinem sigilla nostra presentibus litteris duximus apponenda Datum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo octavo mense augusto

Markups

Names Markup:



Universis presentes litteras inspecturis Petrus humilis abbas totusque conventus monasterii beati Martini Nivernensis eternam in Domino salutem Notum facimus quod nos ordinationem factam a venerabili patre Girardo Dei gratia episcopo Eduensi super unitione ecclesiarum nostrarum de Saligniaco videlicet et de Pignu prout in litteris ipsius verbo ad verbum inferius annotatis plenius continetur gratam et ratam habentes ipsam in omnibus et per omnia unanimiter acceptamus et ad ipsius observantiam nos et successores nostros in perpetuum obligamus Tenor autem dictarum litterarum talis est []embed Nos igitur hujusmodi ordinationem pia promissione et provida deliberatione factam sicut premissum est irrevocabiliter acceptantes ad majorem firmitatem et certitudinem sigilla nostra presentibus litteris duximus apponenda Datum anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo octavo mense augusto