Charter Document - 02060158

Charter Document - 02060158


Charter Number: 02060158
Cartulary Title: Cartulaire de l'Evêché d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1285
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Embedded Document
Archives départementales de Saône-et-Loire - G 443 (p.99)

Charter:

Martinus episcopus servus servorum Dei dilecto filio nobili viro Roberto duci Burgundie salutem et apostolicam benedictionem Petitio tua nobis exhibita continebat quod dudum venerabilibus nostris Claromontensi et Autissiodorensi episcopis litteras sub certa forma direximus inter alia continentes quod inter prelatos cathedralium et aliarum ecclesiarum ac monasteriorum aliorumque locorum ecclesiasticorum necnon et capitula conventus et alias personas ecclesiasticas et etiam seculares ducatus tui ex parte una et te ex altera pro communi utilitate habitus dicebatur esse tractatus ut tu conquiescens a monetarum mutatione frequenti que prelatis capitulis conventibus et personis ac ecclesiis monasteriis et locis predictis ac universaliter omnibus ipsius ducatus incolis sicut asseritur est dampnosa ex tunc per te ac successores tuos monetam immutabilem forma lege ac pondere cudi et fabricari faceres sub certo valore habendam tenendam et perpetuo immutabiliter observandam hoc eidem adjecto tractatui quod de immutabilitate hujusmodi per nos et carissimum in Christo filium nostrum Philippum regem Francorum illustrem solide cautionis remedium preberetur et quod propter hoc omnes viri ecclesiastici in ducatu existentes eodem de omnibus proventibus reditibus et obventionibus ecclesiasticis tibi decimam per biennium continuum exhiberent colligendam et solvendam per episcopos in suis civitatibus et diocesibus vel per viros ydoneos ab ipsis episcopis deputandos ad valorem et taxationem quibus taxati fuerunt in decima concessa subsidio terre sancte nostro in hiis beneplacito reservato qui quidem clerici et laici nobiles et innobiles conditionis libere de aliis suis proventibus darent tibi similiter per biennium continuum decimam populares vero talli abiles laici quilibet locum et focum tenens per biennium continuum quinque solidos solvere tenerentur super quibus cum nonnulli ex prelatis capitulis conventibus et personis eisdem nobis suas patentes litteras destinassent nos predictis Claromontensi et Autissiodorensi episcopis per nostras sub certa forma litteras duximus committendum ut vocatis omnibus prelatis capitulis conventibus et personis eisdem ac aliis personis ecclesiasticis ducatus predicti quos hujusmodi negotium contingebat et super hiis eorum requisito consensu si id de ipsorum vel trium partium eorumdem et prefati regis communi voluntate et consensu procederet et alias secundum Deum viderent expediens super quibus omnibus oneravi mus episcoporum conscientias eorumdem receptis a te cautionibus ydoneis decentibus et honestis tractatui memorato et quod dicta decima de prefatis proventibus reditibus et obventionibus ecclesiasticis taxandis juxta valorem et taxationem habitos olim circa collectionem decime concesse subsidio terre sancte colligeretur et solveretur tibi per continuum biennium per episcopos in suis civitatibus et diocesibus vel per viros ydoneos ab ipsis episcopis deputandos predicti Claromontensis et Autissiodorensis episcopi suum auctoritate nostra preberent assensum Et si dictas tres partes et regem eundem velle ac consentire contingeret sicut predicitur reliquam quartam partem singulariter vel communiter ad id monitione premissa per censuram ecclesiasticam appellatione postposita dicti episcopi coartarent non obstante si aliquibus ab apostolica Sede indultum existeret quod excommunicari vel interdici aut suspendi non possent per litteras dicte sedis non facientes plenam et expressam de indulto hujusmodi mentionem ac nobis intimarent fideliter per suas litteras predictarum litterarum nostrarum seriem continentes quicquid per ipsos fieri contingeret in premissis et licet per eosdem Claromontensem et Autissiodorensem episcopos in predicto negotio fuisse processum in aliquo diceretur nos tamen prefatum Claromontensem episcopum a prosecutione ipsius negotii ex certis causis amovimus bone memorie Nivernensem episcopum tunc viventem in dicto negotio eidem Claromontensi episcopo per alias nostras litteras subrogantes Cum autem memoratus Nivernensis episcopus viam fuisset universe carnis ingressus nec per eosdem Autissiodorensem et Nivernensem episcopos prout asserebatur fuisset in negotio ipso processum venerabilem fratrem nostrum archiepiscopum Senonensem predicto Nivernensi episcopo in eodem negotio per alias nostras litteras duximus subrogandum mandantes eisdem archiepiscopo et episcopo Autissiodorensi ut legitimis in dicto negotio per ipsos Claromontensem et Autissiodorensem episcopos habitis et servatis processibus ipsi archiepiscopus et Autissiodorensis episcopus in negotio predicto procederent juxta earumdem litterarum nostrarum continentiam prefatis Claromontensi et Autissiodorensi episcopis directarum ita tamen quod negotio decime memorato regi Francorum pro prosecutione negotii regni Aragonie ab eadem sede concesse nullum per hoc prejudicium pararetur Iidem vero archiepiscopus et Autissiodorensis episcopus in hujusmodi negotio procedentes et tandem attendentes quod omnes persone ecclesiastice infra fines existentes dicti ducatus quarum consensus requirebatur consenserant licet diversis temporibus negotio memorato nec contradictor aliquis apparebat injunxerunt tibi ut cautiones ydoneas legitimas et decentes ac sufficientes prestares eisdem et te ac successores tuos quo ad premissa omnia et singula obligares tuque benigne respondens quod omnia contenta in nostris litteris apostolicis adimpleres satisfactiones quas ipsi a te necnon a dilecta in Christo filia Agnete nata clare memorie Ludowici regis Francorum consorte tua iidem archiepiscopus et Autissiodorensis episcopus requirebant una cum dicta consorte tua dictis archiepiscopo et Autissiodorensi episcopo prestitisti prout in litteris inde confectis tuo et consortis ejusdem sigillis signatis quas memoratus Philippus rex Francie per suas sub certa forma litteras ut asseris confirmavit plenius continetur Quibus cautionibus a memoratis archiepiscopo et episcopo sic receptis iidem archiepiscopus et episcopus predicto tractatui auctoritate apostolica eis in hac parte commissa suum prebuerunt assensum et quod decima ipsa de dictis proventibus reditibus et obventionibus ecclesiasticis taxandis juxta valorem et taxationem habitos olim circa collectionem decime concesse subsidio terre sancte predicte colligatur et solvatur tibi per biennium continuum per episcopos in suis civitatibus et diocesibus vel per viros ydoneos ab ipsis episcopis deputandos beneplacito nostro in omnibus reservato eo tamen adjecto quod concessio decime predicte negotio decime a nobis concesse memorato regi Philippo pro prosecutione negotii regni Aragonie nullum prejudicium generaret Quare nobis humiliter supplicasti ut predictis conventionibus inter te ac prefatas personas ecclesiasticas ejusdem tui ducatus habitis prout in dictis tuis et ejusdem consortis tue litteris continetur robur adhibere confirmationis apostolice dignaremur Nos itaque tuis supplicationibus inclinati quod inter te ac ipsas personas ecclesiasticas in negotio supradicto taliter actum est et in alterius prejudicium non redundat ratum habentes et firmum id auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nolumus tamen per hoc prefato regi Philippo in dicta decima ut predicitur sibi concessa prejudicium aliquod generari Tenorem autem dictarum litterarum a te et memorata consorte tua ut premittitur super predictis satisfactionibus prestitarum de verbo ad verbum presentibus inseri fecimus qui talis est [] Nulli ergo omnium hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Perusii III nonas januarii pontificatus nostri anno quarto

Markups

Names Markup:



Martinus episcopus servus servorum Dei dilecto filio nobili viro Roberto duci Burgundie salutem et apostolicam benedictionem Petitio tua nobis exhibita continebat quod dudum venerabilibus nostris Claromontensi et Autissiodorensi episcopis litteras sub certa forma direximus inter alia continentes quod inter prelatos cathedralium et aliarum ecclesiarum ac monasteriorum aliorumque locorum ecclesiasticorum necnon et capitula conventus et alias personas ecclesiasticas et etiam seculares ducatus tui ex parte una et te ex altera pro communi utilitate habitus dicebatur esse tractatus ut tu conquiescens a monetarum mutatione frequenti que prelatis capitulis conventibus et personis ac ecclesiis monasteriis et locis predictis ac universaliter omnibus ipsius ducatus incolis sicut asseritur est dampnosa ex tunc per te ac successores tuos monetam immutabilem forma lege ac pondere cudi et fabricari faceres sub certo valore habendam tenendam et perpetuo immutabiliter observandam hoc eidem adjecto tractatui quod de immutabilitate hujusmodi per nos et carissimum in Christo filium nostrum Philippum regem Francorum illustrem solide cautionis remedium preberetur et quod propter hoc omnes viri ecclesiastici in ducatu existentes eodem de omnibus proventibus reditibus et obventionibus ecclesiasticis tibi decimam per biennium continuum exhiberent colligendam et solvendam per episcopos in suis civitatibus et diocesibus vel per viros ydoneos ab ipsis episcopis deputandos ad valorem et taxationem quibus taxati fuerunt in decima concessa subsidio terre sancte nostro in hiis beneplacito reservato qui quidem clerici et laici nobiles et innobiles conditionis libere de aliis suis proventibus darent tibi similiter per biennium continuum decimam populares vero talli abiles laici quilibet locum et focum tenens per biennium continuum quinque solidos solvere tenerentur super quibus cum nonnulli ex prelatis capitulis conventibus et personis eisdem nobis suas patentes litteras destinassent nos predictis Claromontensi et Autissiodorensi episcopis per nostras sub certa forma litteras duximus committendum ut vocatis omnibus prelatis capitulis conventibus et personis eisdem ac aliis personis ecclesiasticis ducatus predicti quos hujusmodi negotium contingebat et super hiis eorum requisito consensu si id de ipsorum vel trium partium eorumdem et prefati regis communi voluntate et consensu procederet et alias secundum Deum viderent expediens super quibus omnibus oneravi mus episcoporum conscientias eorumdem receptis a te cautionibus ydoneis decentibus et honestis tractatui memorato et quod dicta decima de prefatis proventibus reditibus et obventionibus ecclesiasticis taxandis juxta valorem et taxationem habitos olim circa collectionem decime concesse subsidio terre sancte colligeretur et solveretur tibi per continuum biennium per episcopos in suis civitatibus et diocesibus vel per viros ydoneos ab ipsis episcopis deputandos predicti Claromontensis et Autissiodorensis episcopi suum auctoritate nostra preberent assensum Et si dictas tres partes et regem eundem velle ac consentire contingeret sicut predicitur reliquam quartam partem singulariter vel communiter ad id monitione premissa per censuram ecclesiasticam appellatione postposita dicti episcopi coartarent non obstante si aliquibus ab apostolica Sede indultum existeret quod excommunicari vel interdici aut suspendi non possent per litteras dicte sedis non facientes plenam et expressam de indulto hujusmodi mentionem ac nobis intimarent fideliter per suas litteras predictarum litterarum nostrarum seriem continentes quicquid per ipsos fieri contingeret in premissis et licet per eosdem Claromontensem et Autissiodorensem episcopos in predicto negotio fuisse processum in aliquo diceretur nos tamen prefatum Claromontensem episcopum a prosecutione ipsius negotii ex certis causis amovimus bone memorie Nivernensem episcopum tunc viventem in dicto negotio eidem Claromontensi episcopo per alias nostras litteras subrogantes Cum autem memoratus Nivernensis episcopus viam fuisset universe carnis ingressus nec per eosdem Autissiodorensem et Nivernensem episcopos prout asserebatur fuisset in negotio ipso processum venerabilem fratrem nostrum archiepiscopum Senonensem predicto Nivernensi episcopo in eodem negotio per alias nostras litteras duximus subrogandum mandantes eisdem archiepiscopo et episcopo Autissiodorensi ut legitimis in dicto negotio per ipsos Claromontensem et Autissiodorensem episcopos habitis et servatis processibus ipsi archiepiscopus et Autissiodorensis episcopus in negotio predicto procederent juxta earumdem litterarum nostrarum continentiam prefatis Claromontensi et Autissiodorensi episcopis directarum ita tamen quod negotio decime memorato regi Francorum pro prosecutione negotii regni Aragonie ab eadem sede concesse nullum per hoc prejudicium pararetur Iidem vero archiepiscopus et Autissiodorensis episcopus in hujusmodi negotio procedentes et tandem attendentes quod omnes persone ecclesiastice infra fines existentes dicti ducatus quarum consensus requirebatur consenserant licet diversis temporibus negotio memorato nec contradictor aliquis apparebat injunxerunt tibi ut cautiones ydoneas legitimas et decentes ac sufficientes prestares eisdem et te ac successores tuos quo ad premissa omnia et singula obligares tuque benigne respondens quod omnia contenta in nostris litteris apostolicis adimpleres satisfactiones quas ipsi a te necnon a dilecta in Christo filia Agnete nata clare memorie Ludowici regis Francorum consorte tua iidem archiepiscopus et Autissiodorensis episcopus requirebant una cum dicta consorte tua dictis archiepiscopo et Autissiodorensi episcopo prestitisti prout in litteris inde confectis tuo et consortis ejusdem sigillis signatis quas memoratus Philippus rex Francie per suas sub certa forma litteras ut asseris confirmavit plenius continetur Quibus cautionibus a memoratis archiepiscopo et episcopo sic receptis iidem archiepiscopus et episcopus predicto tractatui auctoritate apostolica eis in hac parte commissa suum prebuerunt assensum et quod decima ipsa de dictis proventibus reditibus et obventionibus ecclesiasticis taxandis juxta valorem et taxationem habitos olim circa collectionem decime concesse subsidio terre sancte predicte colligatur et solvatur tibi per biennium continuum per episcopos in suis civitatibus et diocesibus vel per viros ydoneos ab ipsis episcopis deputandos beneplacito nostro in omnibus reservato eo tamen adjecto quod concessio decime predicte negotio decime a nobis concesse memorato regi Philippo pro prosecutione negotii regni Aragonie nullum prejudicium generaret Quare nobis humiliter supplicasti ut predictis conventionibus inter te ac prefatas personas ecclesiasticas ejusdem tui ducatus habitis prout in dictis tuis et ejusdem consortis tue litteris continetur robur adhibere confirmationis apostolice dignaremur Nos itaque tuis supplicationibus inclinati quod inter te ac ipsas personas ecclesiasticas in negotio supradicto taliter actum est et in alterius prejudicium non redundat ratum habentes et firmum id auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nolumus tamen per hoc prefato regi Philippo in dicta decima ut predicitur sibi concessa prejudicium aliquod generari Tenorem autem dictarum litterarum a te et memorata consorte tua ut premittitur super predictis satisfactionibus prestitarum de verbo ad verbum presentibus inseri fecimus qui talis est []embed Nulli ergo omnium hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Perusii III nonas januarii pontificatus nostri anno quarto