Charter Document - 01990033

Charter Document - 01990033


Charter Number: 01990033
Cartulary Title: Charters of the Abbey of Coupar Angus
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Recitation
Date: 1221 - 1227
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document
Embedded Document
People of Medieval Scotland

Charter:

Omnibus [] B[ricius] et G[ermanus] de Munnemusc et de Rustinoth priores et Dionisius decanus de Anegus et Herbertus de Kelchou et de Driburc abbates et Thomas prior de Coldiham Salutem Duo paria litterarum domini pape suscepimus in hec uerba [] Cum igitur auctoritate litterarum istarum coram nobis inter monachos de Cupro ex una parte et monachos de Dunfermeline ex altera diutius questio uerteretur tandem post multas altercationes eadem questio hoc fine inter eos amicabiliter conquieuit videlicet quod abbas et monachi de Dunfermeline et homines sui terras quas habuerunt contiguas cum terris monachorum de cupro scilicet Cupermaccultin Bennauthin et Kethec per easdem diuisas inperpetuum tenebunt pacifice per quas eas tenuerunt ante litem motam inter illos Ita tamen quod tota pateria que est inter Blare et Cupermaccultin et Bennauthin sicut perambulata fuit coram predictis abbatibus et aliis uiris fide dignis dictis monachis de Cupro quieta remanebit inperpetuum eo saluo quod homines de Bennauthin et Cupermaccultin singulis annis habebunt de eadem pateria ducentas karratas patarum per assignacionem monachorum de Cupro bona fide eis faciendam loco congruo et tempore oportuno Habebunt insuper monachi de Cupro uiam per terras de Bennauthin et Cupermaccultin pro tempore competentem siue per terram siue per aquam per quam uiam licitum sit eis et uecturis suis habere iter et actum ad predictam petrariam Willelmus autem et archombaldus qui dictas terras tunc temporis de monachis de Dunfermeline tenuerunt tactis sacrosanctis evangeliis pro se et heredibus suis iurauerunt quod super predictis uia et pateria predictis monachis nullam inperpetuum per se uel alios molestiam inferent uel grauamen Tenebunt etiam sepe dicti monachi de cupro de prefatis monachis de Dunfermeline inperpetuum de assensu et uoluntate domini hugonis tunc episcopi Dunkeldensis et eiusdem ecclesie capituli ecclesiam de Bennauthin cum omnibus pertinentiis suis Reddendo eisdem monachis de Dunfermeline annuatim duas marcas argenti et dimidiam ad duos terminos medietatem scilicet ad pentecosten et aliam medietatem ad festum sancti martini omnia onera predicte ecclesie aduenientia inperpetuum sustinendo Qui si quod absit aliquando solutione predicte pecunie cessauerint subiecerunt se iurisdictioni dioecesani episcopi ut ipse eos non obstante appellatione possit compellere ad predictam solucionem faciendam Hanc autem amicabilem compositionem inperpetuum ualituram nos iudices delegati auctoritate domini pape quam fundebamus in hac parte confirmauimus huic scripto in rei geste testimonium sigilla nostra apponenda una cum sigillis domini Hugone dioecesani episcopi et capituli Dunkeldensis et partium

Markups

Names Markup:



Omnibus [] B[ricius] et G[ermanus] de Munnemusc et de Rustinoth priores et Dionisius decanus de Anegus et Herbertus de Kelchou et de Driburc abbates et Thomas prior de Coldiham Salutem Duo paria litterarum domini pape suscepimus in hec uerba []embed Cum igitur auctoritate litterarum istarum coram nobis inter monachos de Cupro ex una parte et monachos de Dunfermeline ex altera diutius questio uerteretur tandem post multas altercationes eadem questio hoc fine inter eos amicabiliter conquieuit videlicet quod abbas et monachi de Dunfermeline et homines sui terras quas habuerunt contiguas cum terris monachorum de cupro scilicet Cupermaccultin Bennauthin et Kethec per easdem diuisas inperpetuum tenebunt pacifice per quas eas tenuerunt ante litem motam inter illos Ita tamen quod tota pateria que est inter Blare et Cupermaccultin et Bennauthin sicut perambulata fuit coram predictis abbatibus et aliis uiris fide dignis dictis monachis de Cupro quieta remanebit inperpetuum eo saluo quod homines de Bennauthin et Cupermaccultin singulis annis habebunt de eadem pateria ducentas karratas patarum per assignacionem monachorum de Cupro bona fide eis faciendam loco congruo et tempore oportuno Habebunt insuper monachi de Cupro uiam per terras de Bennauthin et Cupermaccultin pro tempore competentem siue per terram siue per aquam per quam uiam licitum sit eis et uecturis suis habere iter et actum ad predictam petrariam Willelmus autem et archombaldus qui dictas terras tunc temporis de monachis de Dunfermeline tenuerunt tactis sacrosanctis evangeliis pro se et heredibus suis iurauerunt quod super predictis uia et pateria predictis monachis nullam inperpetuum per se uel alios molestiam inferent uel grauamen Tenebunt etiam sepe dicti monachi de cupro de prefatis monachis de Dunfermeline inperpetuum de assensu et uoluntate domini hugonis tunc episcopi Dunkeldensis et eiusdem ecclesie capituli ecclesiam de Bennauthin cum omnibus pertinentiis suis Reddendo eisdem monachis de Dunfermeline annuatim duas marcas argenti et dimidiam ad duos terminos medietatem scilicet ad pentecosten et aliam medietatem ad festum sancti martini omnia onera predicte ecclesie aduenientia inperpetuum sustinendo Qui si quod absit aliquando solutione predicte pecunie cessauerint subiecerunt se iurisdictioni dioecesani episcopi ut ipse eos non obstante appellatione possit compellere ad predictam solucionem faciendam Hanc autem amicabilem compositionem inperpetuum ualituram nos iudices delegati auctoritate domini pape quam fundebamus in hac parte confirmauimus huic scripto in rei geste testimonium sigilla nostra apponenda una cum sigillis domini Hugone dioecesani episcopi et capituli Dunkeldensis et partium