Charter Document - 01951313
Charter Number: | 01951313 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1162-1190 Volume 2 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1172 - 1182 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Ricardus dei gratia Couentr episcopus uniuersis sacrosancte matris ecclesie filijs tam presentibus quam futuris in domino salutem Rationis et pietatis desiderat modus ut que sacris et religiosis locis in perpetua elemosyna collata sunt dioecesani episcopi testimonio et auctoritate corroboretur Inde est quod nos caritatis zelo prouocati tam presentis scripti auctoritate quam sigilli nostri attestatione confirmamus Deo et sancte Marie et Abbati atque monachis de Stanl ipsum locum de Stanlawe quem locum mutato nomine Benedictum locum vocamus ea que dilectus filius noster Johannes constab Cestrie memoratis fratribus in puram liberam et perpetuam elemosynam dedit et carta sua quam audiuimus et vidimus confirmauit sicut villam que vocatur Staneya et alteram villam que vocatur Mauriches Eston cum omnibus pertinentijs earum in bosco in plano in pratis in pascuis in vijs in semitis in aquis in piscarijs in mariscis in molendinis et in omnibus alijs aisiamentis suis liberas et quietas ab omni terreno seruicio et seculari exactione Et preterea quieta antia telonei in emptione et venditione omnium rerum suarum per totam terram suam et quieta antiam telonei de proprio blado suo in molendinis suis Necnon et mesuagium unum in villa Cestrie iuxta ecclesiam sancti Michaelis cum omnibus edificijs et libertatibus suis Ad hec autem nos presentium literarum testimonio confirmamus tam dictis fratribus Loci Benedicti omnem libertatem quam Hugo comes Cestrie eis fecit et carta sua quam inspeximus confirmauit videlicet omnem seruicium quod ad predictas villas siue ad mesuagium prenominatum pertinet pro salute anime mee et omnium antecessorum et heredum suorum imperpetuum remisit Hijs testibus Johanne Abbe de Cumbermere Roberto monacho de Cumbermere Augustino capello Magistro Roberto de Haya magistro Waltero de Tilebur Manafero Andrea camerari et alijs multis