Charter Document - 01950313
Charter Number: | 01950313 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1162-1190 Volume 2 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Inspeximus, Confirmation |
Date: | 1186 - 1187 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Baldwinus Dei gratia Cantuar Archiepiscopus Anglie primas et Apostolice sedis legatus uniuersis sancte matris ecclesie filijs ad quos presentes litere peruenerint eternam in domino salutem Ad uniuersitatis vestre notitiam volumus peruenire dilectos filios nostros fratres de Stanl scriptum bone memorie Ricardi Couentr episcopi in hec verba presentasse [] Ad hec preter illas libertates et beneficia que memoratus Episcopus suo scripto comprehendit et exprimit alias libertates et beneficia sepe dictis fratribus de Loco Benedicto a memoratis Comite et Johanne Constabularii Cestrie sicut ex autenticis eorum scriptis deprehendimus sunt collata que proprijs vocabulis duximus exprimenda a comite videlicet quieta antiam de teloneo in villa Cestrie que ijdem fratres ad opus proprie domus sue de Stanl emerint a Johanne autem Constabularii Cestrie decimam salis sui de Norwyco siue in denario siue in sale Ita quidem quod si prefati monachi sal habere maluerint pro duobus denarijs et obolo summa salis semper habebunt Ut igitur concessiones et donationes que memoratis monachis de Stanl super iam dictis beneficijs et libertatibus a prefatis Comite et Johanne Constabularii Cestrie intuitu caritatis facte sunt firma et perpetuam habeant stabilitatem easdem sicut iuste et rationabiliter facte sunt auctoritate qua fungimur confirmamus et sigilli nostri appositione communimus Hiis testibus magistro Henrico de Northhampton magistro Silvestro Willelmo de Sotyndon Raginaldo de Oilly Willelmo Prudhome Ricardo de Humfraville Eustachio de Wilton Salomone clerico Galfrido Forti et aliis
Markups
Names Markup:
Baldwinus Dei gratia Cantuar Archiepiscopus Anglie primas et Apostolice sedis legatus uniuersis sancte matris ecclesie filijs ad quos presentes litere peruenerint eternam in domino salutem Ad uniuersitatis vestre notitiam volumus peruenire dilectos filios nostros fratres de Stanl scriptum bone memorie Ricardi Couentr episcopi in hec verba presentasse []embed Ad hec preter illas libertates et beneficia que memoratus Episcopus suo scripto comprehendit et exprimit alias libertates et beneficia sepe dictis fratribus de Loco Benedicto a memoratis Comite et Johanne Constabularii Cestrie sicut ex autenticis eorum scriptis deprehendimus sunt collata que proprijs vocabulis duximus exprimenda a comite videlicet quieta antiam de teloneo in villa Cestrie que ijdem fratres ad opus proprie domus sue de Stanl emerint a Johanne autem Constabularii Cestrie decimam salis sui de Norwyco siue in denario siue in sale Ita quidem quod si prefati monachi sal habere maluerint pro duobus denarijs et obolo summa salis semper habebunt Ut igitur concessiones et donationes que memoratis monachis de Stanl super iam dictis beneficijs et libertatibus a prefatis Comite et Johanne Constabularii Cestrie intuitu caritatis facte sunt firma et perpetuam habeant stabilitatem easdem sicut iuste et rationabiliter facte sunt auctoritate qua fungimur confirmamus et sigilli nostri appositione communimus Hiis testibus magistro Henrico de Northhampton magistro Silvestro Willelmo de Sotyndon Raginaldo de Oilly Willelmo Prudhome Ricardo de Humfraville Eustachio de Wilton Salomone clerico Galfrido Forti et aliis