Charter Document - 01951115
Charter Number: | 01951115 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1162-1190 Volume 2 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1174 - 1176 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Alexander episcopus servus servorum dei venerabili fratri R Cantuariensi archiepiscopo apostolice sedis legato salutem et apostolicam benedictionem Licet iuxta apostolum arguere obsecrare et increpare debeamus sic tamen debemus excessus corrigere singulorum ut probemur non que nostra set que Iesu Christi sunt querere et in correctione facienda videamur modestiam et maturitatem servare Accepimus autem quod archidiaconi Coventrensis episcopatus pro excessibus et criminibus puniendis a clericis et laicis penam pecuniariam exigunt in examinatione ignis et aque xxx denarios a viro et muliere querere presumunt et pro annua exactione pecunie personas quandoque suspendunt et ecclesias interdicunt A vicariis quoque xx denarios ut in ecclesiis eos cantare permittant exigere non formidant et alia agunt que canonum obviant institutis et de radice cupiditatis et avaritie videntur prodire Quia igitur sollicitudini nostre incumbit pastorali diligentia providere ne ab ecclesiasticis personis provincie tue aliquid agatur quod reprehensioni subiaceat vel ecclesiasticam honestatem denigret fraternitati tue per apostolica scripta precipiendo mandamus et mandando precipimus quatinus archidiaconis predicti episcopatus ex parte nostra et tua districte inhibeas ne pro excessibus corrigendis aut criminibus puniendis a clericis vel laicis penam pecuniariam nec in examinatione ignis vel aque denarios amplius exigere audeant vel alia que dicta sunt quomodo libet excercere Si autem contra prohibitionem tuam ausu temerario venire presumpserint eos omni occasione et appellatione remota ecclesiastica censura percellas et sententiam ipsam usque ad dignam satisfactionem facias inviolabiliter observari Dat Anagnie vi kal Iulii