Charter Document - 01950115
Charter Number: | 01950115 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1162-1190 Volume 2 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1174 - 1181 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
R dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus dilectis filiis archidiaconis per Coventrensem episcopatum constitutis salutem Mandatum domini pape suscepimus in hec verba [] Apostolica igitur auctoritate et nostra in virtute obedientie et sub periculo ordinis et honoris districte vobis inhibemus ne quis vestrum in archidiaconatu suo aliquid eorum que predicta sunt ulterius exigere vel excercere presumat vel apostolicis in aliquo contraire statutis Siquis autem vestrum contra hoc venire temptaverit nos eius inobedientiam sic iuxta domini pape mandatum ecclesiastica censura puniemus quod pena docente cognoscet quam periculosum sit apostolicis obviare preceptis Valete
Markups
Names Markup:
R dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus dilectis filiis archidiaconis per Coventrensem episcopatum constitutis salutem Mandatum domini pape suscepimus in hec verba []embed Apostolica igitur auctoritate et nostra in virtute obedientie et sub periculo ordinis et honoris districte vobis inhibemus ne quis vestrum in archidiaconatu suo aliquid eorum que predicta sunt ulterius exigere vel excercere presumat vel apostolicis in aliquo contraire statutis Siquis autem vestrum contra hoc venire temptaverit nos eius inobedientiam sic iuxta domini pape mandatum ecclesiastica censura puniemus quod pena docente cognoscet quam periculosum sit apostolicis obviare preceptis Valete