Charter Document - 01950279
Charter Number: | 01950279 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1162-1190 Volume 2 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Inspeximus, Confirmation |
Date: | 1189 - 1190 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit B dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas eternam salutem in domino Nostre solicitudinis incumbit officio studiosius providere ut que in subsidium religionis collata sunt sub nostra confirmante auctoritate in perpetua perseverent tranquillitate Nos enim paci et tranquillitati fratrum hospitalis Ierusalem attentius providere volentes vestre notitie duximus significandum priorem et fratres dicti hospitalis cartam H secundi quondam illustris Anglie regis sub hoc tenore nobis exhibuisse [] Nos igitur concessioni et donationi predicti regis gratum prebentes assensum ea que in carta ipsius comprehensa sunt et iuste et rationabiliter memoratis fratribus hospitalis Ierusalem ab ipso rege collata auctoritate qua fungimur confirmamus et sigilli nostri appositione communimus Hiis testibus magistro Silvestro magistro Sampsone Roberto de Bekynton Willelmo de Sotyndon Iohanne de Exonia Willelmo Produm Galfrido Forti Galfrido filio Terrici Eustachio de Wilton Iosepho
Markups
Names Markup:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit B dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas eternam salutem in domino Nostre solicitudinis incumbit officio studiosius providere ut que in subsidium religionis collata sunt sub nostra confirmante auctoritate in perpetua perseverent tranquillitate Nos enim paci et tranquillitati fratrum hospitalis Ierusalem attentius providere volentes vestre notitie duximus significandum priorem et fratres dicti hospitalis cartam H secundi quondam illustris Anglie regis sub hoc tenore nobis exhibuisse []embed Nos igitur concessioni et donationi predicti regis gratum prebentes assensum ea que in carta ipsius comprehensa sunt et iuste et rationabiliter memoratis fratribus hospitalis Ierusalem ab ipso rege collata auctoritate qua fungimur confirmamus et sigilli nostri appositione communimus Hiis testibus magistro Silvestro magistro Sampsone Roberto de Bekynton Willelmo de Sotyndon Iohanne de Exonia Willelmo Produm Galfrido Forti Galfrido filio Terrici Eustachio de Wilton Iosepho