Charter Document - 01950240

Charter Document - 01950240


Charter Number: 01950240
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus, Confirmation
Date: 1186 - 1187
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Baldwinus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus universis Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint illam que est in domino salutem Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire dilectos filios nostros abbatem et monachos de Burthon scriptum auctenticum bone memorie Ricardi predecessoris nostri Cantuariensis archiepiscopi nobis in hec verba exhibuisse [] Ut igitur concessio et confirmatio memorati predecessoris nostri firmam et perpetuam habeat stabilitatem auctoritati ipsius nostre auctoritatis robur dignum duximus accommodare et ipsius concessionis ac protectionis scriptum sicut iuste et rationabiliter memoratis fratribus de Burton indultum est firmum esse concedimus et auctoritatis nostre patrocinio idem communimus Hiis testibus magistro Henrico de Norh magistro Silvestro Willelmo de Sotindon Reginaldo de Oyli Willelmo Prudume Ricardo de Humframvile Eustachio de Wilton Galfrido Forti et aliis

Markups

Names Markup:



Baldwinus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus universis Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint illam que est in domino salutem Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire dilectos filios nostros abbatem et monachos de Burthon scriptum auctenticum bone memorie Ricardi predecessoris nostri Cantuariensis archiepiscopi nobis in hec verba exhibuisse []embed Ut igitur concessio et confirmatio memorati predecessoris nostri firmam et perpetuam habeat stabilitatem auctoritati ipsius nostre auctoritatis robur dignum duximus accommodare et ipsius concessionis ac protectionis scriptum sicut iuste et rationabiliter memoratis fratribus de Burton indultum est firmum esse concedimus et auctoritatis nostre patrocinio idem communimus Hiis testibus magistro Henrico de Norh magistro Silvestro Willelmo de Sotindon Reginaldo de Oyli Willelmo Prudume Ricardo de Humframvile Eustachio de Wilton Galfrido Forti et aliis