Charter Document - 01940028
Charter Number: | 01940028 |
---|---|
Cartulary Title: | The Priory of Hexham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Summons |
Date: | 1310 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Embedded Document Borthwick Institute - Register 7 (f314v) |
Charter:
Venerabili in Christo patri et domino suo domino W Dei gratia Ebor archiepiscopo Anglie primati vel ejus vices gerenti et in hoc instanti concilio provinciali Ebor presidenti devotus in Christo filius Thomas Prior de Hextildesham salutem cum omni obedientia reverentia et honore debitis tanto patri Literas venerande paternitatis vestre octavo kalendas Maii recepimus tenorem qui sequitur continentes [] Quod quidem venerabile mandatum vestrum in omnibus per omnia in dicto concilio dictis die et loco personaliter comparentes sumus plenarie executi In cujus rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum Data apud Hextildesham quarto nonas Maii anno gratie millesimo trecentesimo decimo
Markups
Names Markup:
Venerabili in Christo patri et domino suo domino W Dei gratia Ebor archiepiscopo Anglie primati vel ejus vices gerenti et in hoc instanti concilio provinciali Ebor presidenti devotus in Christo filius Thomas Prior de Hextildesham salutem cum omni obedientia reverentia et honore debitis tanto patri Literas venerande paternitatis vestre octavo kalendas Maii recepimus tenorem qui sequitur continentes []embed Quod quidem venerabile mandatum vestrum in omnibus per omnia in dicto concilio dictis die et loco personaliter comparentes sumus plenarie executi In cujus rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum Data apud Hextildesham quarto nonas Maii anno gratie millesimo trecentesimo decimo