Charter Document - 01730208
Charter Number: | 01730208 |
---|---|
Cartulary Title: | The Coucher Book or Chartulary of Whalley Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1298 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal, Feast |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Uniuersis sancte matris ecclesie filijs ad quos presentes litere peruenerint Walterus permissione diuina Couentr et Lich episcopus ac nostra tam Couentr quam Lich capitula salutem in omnium saluatore Grossas apostolice sedis literas religiosis viris dominis Abbati et Conuentui Loci Benedicti de Stanlawe Cisterc ordinis concessas et super appropriationem ecclesie de Whalleye nostre diocesis eis factas non abolitas non cancellatas nec in aliqua sui parte vitiatas vidimus et inspeximus continentie infra scripte [] Premissam vero gratiam in prefatis literis apostolicis contentam ratam habentes et gratam eam prout ad nos pertinet approbamus testimonio presentium quibus sigilla nostra sunt appensa Dat per nos prefatum episcopum London in festum Petri et Pauli ac per nos priorem et capitulum Couentr die dominica in Oct apostolicorum Petri et Pauli ac per nos Decanum et capitulum Lich die dominica prox post festum translationis sancti Thome martyris anno domini mcc nonagesimo octauo et consecrationis nostre predicti episcopi anno secundo
Markups
Names Markup:
Uniuersis sancte matris ecclesie filijs ad quos presentes litere peruenerint Walterus permissione diuina Couentr et Lich episcopus ac nostra tam Couentr quam Lich capitula salutem in omnium saluatore Grossas apostolice sedis literas religiosis viris dominis Abbati et Conuentui Loci Benedicti de Stanlawe Cisterc ordinis concessas et super appropriationem ecclesie de Whalleye nostre diocesis eis factas non abolitas non cancellatas nec in aliqua sui parte vitiatas vidimus et inspeximus continentie infra scripte []embed Premissam vero gratiam in prefatis literis apostolicis contentam ratam habentes et gratam eam prout ad nos pertinet approbamus testimonio presentium quibus sigilla nostra sunt appensa Dat per nos prefatum episcopum London in festum Petri et Pauli ac per nos priorem et capitulum Couentr die dominica in Oct apostolicorum Petri et Pauli ac per nos Decanum et capitulum Lich die dominica prox post festum translationis sancti Thome martyris anno domini mcc nonagesimo octauo et consecrationis nostre predicti episcopi anno secundodate