Charter Document - 01390200
| Charter Number: | 01390200 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of the Priory of Wetherhal |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1275 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Venerabili Patri Domino Roberto Karliolensi Episcopo vel suo Commissario sui in omnibus presbyteri parochiales de Kyrkeland de Neubiggin et de Kyrkbithore salutem in Domino cum Obedientia Reverentia et Honore Noverit Paternitas vestra nos mandatum in haec verba recepisse [] Quod quidem Mandatum vestrum in omnibus et per omnia secuti sumus Ita quod Willelmus de Lecton dicebat ipsum et Thomam de Starklay stagnum fregisse qui Willelmus citatus fuit ad dictos crastinum et locum quod compareant coram vobis Cum enim pro ammonitione nostra satisfacere non curant et post inhibitionem vestram dictum stagnum factum fuit per Procuratorem Prioris venit quidam dirutor de Soureby nomine Loure et quandam partem dicti Stagni fregit per consensum totius Villetae de Soureby pro qua Villeta citatus est Walterus [Willelmus] praenominatus Adam filius Roberti Adam faber Robertus de Clifburn qui sunt omnes de Soureby quod compareant coram vobis ut prius In cujus rei Testimonium Litteras nostras vobis transmittimus patentes signis nostris signatas Datum apud Kirkeland die Sancti Marci Evangelistae Anno Domino Millesimo Ducentesimo Septuagesimo Quinto
Markups
Names Markup:
Venerabili Patri Domino Roberto Karliolensi Episcopo vel suo Commissario sui in omnibus presbyteri parochiales de Kyrkeland de Neubiggin et de Kyrkbithore salutem in Domino cum Obedientia Reverentia et Honore Noverit Paternitas vestra nos mandatum in haec verba recepisse []embed Quod quidem Mandatum vestrum in omnibus et per omnia secuti sumus Ita quod Willelmus de Lecton dicebat ipsum et Thomam de Starklay stagnum fregisse qui Willelmus citatus fuit ad dictos crastinum et locum quod compareant coram vobis Cum enim pro ammonitione nostra satisfacere non curant et post inhibitionem vestram dictum stagnum factum fuit per Procuratorem Prioris venit quidam dirutor de Soureby nomine Loure et quandam partem dicti Stagni fregit per consensum totius Villetae de Soureby pro qua Villeta citatus est Walterus [Willelmus] praenominatus Adam filius Roberti Adam faber Robertus de Clifburn qui sunt omnes de Soureby quod compareant coram vobis ut prius In cujus rei Testimonium Litteras nostras vobis transmittimus patentes signis nostris signatas Datum apud Kirkelandlocation die Sancti Marci Evangelistae Anno Domino Millesimo Ducentesimo Septuagesimo Quintodate
