Charter Document - 01160097

Charter Document - 01160097


Charter Number: 01160097
Cartulary Title: The Cartulary of Chatteris Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1280
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit J[ohannes] prior Eliensis et eiusdem loci capitulum salutem in Domino sempiternam Noverit universitas vestra nos cartam venerabilis patris nostri Hugonis Dei gracia Eliensis episcopi nostri non cancellatam non abolitam nec in aliqua sui parte vitiatam inspexisse in hec verba [] Nos vero intelligentes intentionem factum et propositum dicti predecessoris nostri laudabilia extitisse in hac parte concedimus volumus et statuimus quod dicte moniales in scaccario Eliensi annuatim percipiant dictos viginti solidos terminis antedictis sine omni contradictione alicuius sicut eos receperunt toto tempore nostro et temporibus predecessorum nostrorum et totum tenorem dicte carte de verbo ad verbum quantum possumus pro nobis et successoribus nostris confirmamus In cuius rei testimonium hanc cartam dictis monialibus concessimus sigillo nostro signatam Hiis testibus [] Nos vero dicti prior et capitulum quod a predicto venerabili patre nostro actum est ratum habentes confirmamus et presenti scripto sigillum capituli nostri fecimus apponi Datum apud Ely viij idus novembris anno Domini m ducentesimo octogesimo

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit J[ohannes] prior Eliensis et eiusdem loci capitulum salutem in Domino sempiternam Noverit universitas vestra nos cartam venerabilis patris nostri Hugonis Dei gracia Eliensis episcopi nostri non cancellatam non abolitam nec in aliqua sui parte vitiatam inspexisse in hec verba []embed Nos vero intelligentes intentionem factum et propositum dicti predecessoris nostri laudabilia extitisse in hac parte concedimus volumus et statuimus quod dicte moniales in scaccario Eliensi annuatim percipiant dictos viginti solidos terminis antedictis sine omni contradictione alicuius sicut eos receperunt toto tempore nostro et temporibus predecessorum nostrorum et totum tenorem dicte carte de verbo ad verbum quantum possumus pro nobis et successoribus nostris confirmamus In cuius rei testimonium hanc cartam dictis monialibus concessimus sigillo nostro signatam Hiis testibus [] Nos vero dicti prior et capitulum quod a predicto venerabili patre nostro actum est ratum habentes confirmamus et presenti scripto sigillum capituli nostri fecimus apponi Datum apud Elylocation viij idus novembris anno Domini m ducentesimo octogesimodate