Charter Document - 01160096
Charter Number: | 01160096 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Chatteris Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Inspeximus |
Date: | 1257 - 1280 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Hugo Dei gracia Elyensis episcopus salutem in Domino Noveritis nos cartam bone memorie Galfridi quondam Eliensis episcopi predecessoris nostri inspexisse in hec verba [] Nos autem plene intelligentes intentionem factum et propositum dicti predecessoris nostri laudabilia extitisse in hac parte concedimus volumus et statuimus quod dicte moniales in scaccario Eliensi annuatim percipiant dictos viginti solidos terminis antedictis sine omni contradictione alicuius sicut eos receperunt toto tempore nostro et temporibus predecessorum nostrorum et totum tenorem dicte carte de verbo ad verbum quantum possumus pro nobis et successoribus nostris confirmamus In cuius rei testimonium hanc cartam nostram dictis monialibus concessimus sigillo nostro signatam Hiis testibus []
Markups
Names Markup:
Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Hugo Dei gracia Elyensis episcopus salutem in Domino Noveritis nos cartam bone memorie Galfridi quondam Eliensis episcopi predecessoris nostri inspexisse in hec verba []embed Nos autem plene intelligentes intentionem factum et propositum dicti predecessoris nostri laudabilia extitisse in hac parte concedimus volumus et statuimus quod dicte moniales in scaccario Eliensi annuatim percipiant dictos viginti solidos terminis antedictis sine omni contradictione alicuius sicut eos receperunt toto tempore nostro et temporibus predecessorum nostrorum et totum tenorem dicte carte de verbo ad verbum quantum possumus pro nobis et successoribus nostris confirmamus In cuius rei testimonium hanc cartam nostram dictis monialibus concessimus sigillo nostro signatam Hiis testibus []