Charter Document - 01069070

Charter Document - 01069070


Charter Number: 01069070
Cartulary Title: The Charters of the Abbey of Ystrad Marchell
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Revocation
Date: 1226
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
National Library of Wales - Ystrad Marchell charter GT70

Charter:

Frater G dictus abbas cisterciensis totusque conuentus abbatum capituli generalis venerabilibus in Christo H de Alba Domo A de Dora et K de Kayrlyon abbatibus eternam in Domino salutem Quia compositio cause anno preterito a nobis uobis commisse inter abbatem et conuentum de Cu[m]hyr ex una parte et abbatem et conuentum de Pola ex altera hoc anno secundum atestationes quas nobis misistis habito diligenti consilio est reuocata auctoritate generalis capituli districte precipientes uobis mandamus quatinus omnia que indicta compositione continentur ea non obstante reducantur in eum statum quo erant die qua ipsa compositio dicitur esse facta Ipsam uero compositionem ad cautelam dedimus uniuersam abbati scilicet Albe Domus ut omnia in pristinum statum reducantur Volumus etiam de equitate ut xxj libre reddantur abbati et conuentui de Pola ab abbate et conuentu de Cu[m]hyr dantes uobis plenariam potestatem ut predictos compellatis predicta seruare Si igitur aliqua partium brachium seculare adierit contra alteram partem quo minus gaudeat possessionibus sibi adiudicatis grauissime ordinis auctoritate puniatur et si sic non resipuerit nuntietis sequenti capitulo generali Actum anno gratie mccxxvj

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Frater G dictus abbas cisterciensis totusque conuentus abbatum capituli generalis venerabilibus in Christo H de Alba Domo A de Dora et K de Kayrlyon abbatibus eternam in Domino salutem Quia compositio cause anno preterito a nobis uobis commisse inter abbatem et conuentum de Cu[m]hyr ex una parte et abbatem et conuentum de Pola ex altera hoc anno secundum atestationes quas nobis misistis habito diligenti consilio est reuocata auctoritate generalis capituli districte precipientes uobis mandamus quatinus omnia que indicta compositione continentur ea non obstante reducantur in eum statum quo erant die qua ipsa compositio dicitur esse facta Ipsam uero compositionem ad cautelam dedimus uniuersam abbati scilicet Albe Domus ut omnia in pristinum statum reducantur Volumus etiam de equitate ut xxj librenumeral reddantur abbati et conuentui de Pola ab abbate et conuentu de Cu[m]hyr dantes uobis plenariam potestatem ut predictos compellatis predicta seruare Si igitur aliqua partium brachium seculare adierit contra alteram partem quo minus gaudeat possessionibus sibi adiudicatis grauissime ordinis auctoritate puniatur et si sic non resipuerit nuntietis sequenti capitulo generali Actum anno gratie mccxxvjdate