Charter Document - 01060070

Charter Document - 01060070


Charter Number: 01060070
Cartulary Title: The Charters of the Abbey of Ystrad Marchell
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1227
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document
Embedded Document
Embedded Document
National Library of Wales - Ystrad Marchell charter GT70

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis Frater Gislebertus dictus abbas cisterciensis totusque conuentus abbatum capituli generalis eternam in Domino salutem Nouerit vniuersitas uestra quod cum causa que uertebatur inter domos de Pola et de Cu[m]hyr auctoritate nostra Hoytlev de Alba Domo Adam de Dora et Kenweryc de Kayrlyon abbatibus terminanda committeretur tandem per compromissionem in arbitros taliter quieuit sicut in subscripta forma continetur [] Hanc igitur formam compositionis ut rata et inconcussa inperpetuum maneat auctoritate nostra et sigilli nostri inpressione duximus confirmandam firmiter precipientes ut neutra pars hanc pacis formam aliquatenus de cetero infirmare contendat

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Omnibus sancte matris ecclesie filiis Frater Gislebertus dictus abbas cisterciensis totusque conuentus abbatum capituli generalis eternam in Domino salutem Nouerit vniuersitas uestra quod cum causa que uertebatur inter domos de Pola et de Cu[m]hyr auctoritate nostra Hoytlev de Alba Domo Adam de Dora et Kenweryc de Kayrlyon abbatibus terminanda committeretur tandem per compromissionem in arbitros taliter quieuit sicut in subscripta forma continetur []embed Hanc igitur formam compositionis ut rata et inconcussa inperpetuum maneat auctoritate nostra et sigilli nostri inpressione duximus confirmandam firmiter precipientes ut neutra pars hanc pacis formam aliquatenus de cetero infirmare contendat