Charter Document - 00941630

Charter Document - 00941630


Charter Number: 00941630
Cartulary Title: The Boarstall Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Royal Assent
Date: 1285
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Edwardus [] iusticiariis proximo itinerantibus in comitatu Oxon salutem Quia Philippus Mymekan forestarius noster de foresta nostra de Shottore de feodo clamat habere diuersas libertates quibus ipse et antecessores sui a tempore quo non exstat memoria hactenus usi sunt ut dicit vobis mandamus quod ipsum Philippum libertates illas coram vobis in itinere vestro in comitatu predicto uti et gaudere permittatis prout ipse eis uti debet et ipse et antecessores sui predicti eis uti consueuerunt temporibus retroactis teste me ipso apud Borstall secundo die Ianuarii anno regni nostri tercio decimo

Source (click image below to view full size)