Charter Document - 00940630

Charter Document - 00940630


Charter Number: 00940630
Cartulary Title: The Boarstall Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Return
Date: 1285
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Placita corone apud Oxoniam coram Salamone de Roffa Ricardo de Boylund Roberto Fulcone Rogero Loveday et Galfrido de Pycheforde iusticiis itinerantibus in comitatu Oxonie in crastino sancti Hillarii anno regni regis Edwardi tercio decimo Hundredum de Bolendone venit per xii iuratores Quidam ignotus inventus fuit occisus sub Stopehull infra coopertum foreste domini regis de Stowode Nescitur quis eum occidit Primus inuentor venit et non male creditur nec aliquis alius et sepultus fuit per Willelmum Bastard cum viridariis predicte foreste qui obiit Et super hoc venit Phillippus Mymekane custos predicte foreste de feodo et profert breue domini regis in hec uerba [] De seri antiis dicunt quod Robertus Agulyn et Margareta uxor eius tenent manerium de Neunham in dotem ipsius Margarete quod valet per annum xx libras de heredibus Isabelle de Fortibus comitisse Albemarle per seriantiam tercie partis camerarie de Scaccario domini regis et quod Philippus Mimekan tenet quandam terram in Hedyngdon que valet per annum xi s per seriantiam essendi capitalis forestarius domini regis in Shottore et facit seriantiam illam et est integra

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:






Placita corone apud Oxoniamlocation coram Salamone de Roffa Ricardo de Boylund Roberto Fulcone Rogero Loveday et Galfrido de Pycheforde iusticiis itinerantibus in comitatu Oxonie in crastino sancti Hillarii anno regni regis Edwardi tercio decimodate Hundredum de Bolendone venit per xii iuratoresnumeral Quidam ignotus inventus fuit occisus sub Stopehull infra coopertum foreste domini regis de Stowode Nescitur quis eum occidit Primus inuentor venit et non male creditur nec aliquis alius et sepultus fuit per Willelmum Bastard cum viridariis predicte foreste qui obiit Et super hoc venit Phillippus Mymekane custos predicte foreste de feodo et profert breue domini regis in hec uerba []embed De seri antiis dicunt quod Robertus Agulyn et Margareta uxor eius tenent manerium de Neunham in dotem ipsius Margarete quod valet per annum xx librasnumeral de heredibus Isabelle de Fortibus comitisse Albemarle per seriantiam tercie partis camerarie de Scaccario domini regis et quod Philippus Mimekan tenet quandam terram in Hedyngdon que valet per annum xi snumeral per seriantiam essendi capitalis forestarius domini regis in Shottore et facit seriantiam illam et est integra