Charter Document - 00910489

Charter Document - 00910489


Charter Number: 00910489
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Inquest
Date: 1290
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): Embedded Document
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f111r)

Charter:

Que quidem inquisicio fuit returnata ad cancellariam domini regis in termino sancte Trinitatis anno regni regis Edwardi filii regis Henrici xviii et aliud breue domini regis mandatum uicecomiti Oxonie pro eodem negocio in hec uerba [] Quia accepimus per inquisicionem quam per te fieri fecimus quod dilectus nobis in Christo abbas de Egnesham percipere et habere debet et ipse et predecessores sui abbates de Egnesham a tempore quo non extat memoria semper hactenus percipere et habere consueuerunt fines et amerciamenta de uisu franciplegii hominum et tenencium suorum de Egnesham proueniencia ita tamen quod uicecomes noster comitatus predicti et balliui nostri de Wodestoke qui pro tempore fuerint octo tantum solidos inde pro uisu isto tenendo per manus balliuorum predicti abbatis percipiant et hospicium suum die et nocte cum uisum ilium fecerint habeant nolentes quod abbas contra modum huiusmodi molestetur tibi precipimus quod ipsum abbatem contra consuetudinem predictam non graues in aliquo seu molestes Teste me ipso apud Westmonasterium xxiiii die Iunii anno regni nostri xviii

Markups

Names Markup:



Que quidem inquisicio fuit returnata ad cancellariam domini regis in termino sancte Trinitatis anno regni regis Edwardi filii regis Henrici xviii et aliud breue domini regis mandatum uicecomiti Oxonie pro eodem negocio in hec uerba []embed Quia accepimus per inquisicionem quam per te fieri fecimus quod dilectus nobis in Christo abbas de Egnesham percipere et habere debet et ipse et predecessores sui abbates de Egnesham a tempore quo non extat memoria semper hactenus percipere et habere consueuerunt fines et amerciamenta de uisu franciplegii hominum et tenencium suorum de Egnesham proueniencia ita tamen quod uicecomes noster comitatus predicti et balliui nostri de Wodestoke qui pro tempore fuerint octo tantum solidos inde pro uisu isto tenendo per manus balliuorum predicti abbatis percipiant et hospicium suum die et nocte cum uisum ilium fecerint habeant nolentes quod abbas contra modum huiusmodi molestetur tibi precipimus quod ipsum abbatem contra consuetudinem predictam non graues in aliquo seu molestes Teste me ipso apud Westmonasterium xxiiii die Iunii anno regni nostri xviii