Charter Document - 00789056
Charter Number: | 00789056 |
---|---|
Cartulary Title: | The Chartulary of St. John of Pontefract |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Licence |
Date: | 1247 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Otto miseratione divina Portuensis et sancte Ruffine episcopus prudenti et discreto viro decano Eboracensi salutem in Domino Jesu Christo Licet Religiosi viri prior et conventus de Pontefracto dilectum nepotem nostrum Jacobum de Cavagnola super quibusdam juribus suis multipliciter molestasse dicantur cuius molestia sive injuria nequiverint in nostrum redundasse contemptum quia tum provinciam Anglicanam pre ceteris nationibus affectione diligimus speciali placuit nobis causam inter eos motam non per formam judicii sed per modum potius compositionis amicabiliter terminari compatientes predicte domui in quantum potuimus et parcentes ipsius laboribus et expensis propter quod inter procuratores utriusque partis compositione amicabili interventa super sententiis excommunicationis et suspentionis quibus predicti prior et conventus occasione dicte cause fuerant innodati sive super nota irregularitatis siquam aliqui eorum medio tempore contraxerunt de speciali gratia domini pape potestatem optinuimus providendi sive faciendi provideri eisdere Quo circa nostre prudentie duximus injungendum quatinus auctoritate nostra predictos priorem iuxta formam ecclesie ab excommunicationis et conventum a suspensionis sententiis absolvatis cum his qui irregularitatem incurrerunt dispensantes inponita eis pro suis excessibus pena salutari Ita tamen hec omnia faciatis si predicti prior et conventus suas patentes litteras nobis per latorem presentium destinarint de habend ratam et firmam compositionem predictam nostro sigillatam sigillo factam per monachum eorum nomine Gaufridi de Nottingham procuratorem et sindicum domus predicte Quibus omnibus per ordinem legitime peractis presentes litteras prefatis priori et conventui si voluerint dimittatis Data Lugudun anno domini millesimo ducentesimo xl septimo in die sancti Dionisii
Markups
Names Markup:
Otto miseratione divina Portuensis et sancte Ruffine episcopus prudenti et discreto viro decano Eboracensi salutem in Domino Jesu Christo Licet Religiosi viri prior et conventus de Pontefracto dilectum nepotem nostrum Jacobum de Cavagnola super quibusdam juribus suis multipliciter molestasse dicantur cuius molestia sive injuria nequiverint in nostrum redundasse contemptum quia tum provinciam Anglicanam pre ceteris nationibus affectione diligimus speciali placuit nobis causam inter eos motam non per formam judicii sed per modum potius compositionis amicabiliter terminari compatientes predicte domui in quantum potuimus et parcentes ipsius laboribus et expensis propter quod inter procuratores utriusque partis compositione amicabili interventa super sententiis excommunicationis et suspentionis quibus predicti prior et conventus occasione dicte cause fuerant innodati sive super nota irregularitatis siquam aliqui eorum medio tempore contraxerunt de speciali gratia domini pape potestatem optinuimus providendi sive faciendi provideri eisdere Quo circa nostre prudentie duximus injungendum quatinus auctoritate nostra predictos priorem iuxta formam ecclesie ab excommunicationis et conventum a suspensionis sententiis absolvatis cum his qui irregularitatem incurrerunt dispensantes inponita eis pro suis excessibus pena salutari Ita tamen hec omnia faciatis si predicti prior et conventus suas patentes litteras nobis per latorem presentium destinarint de habend ratam et firmam compositionem predictam nostro sigillatam sigillo factam per monachum eorum nomine Gaufridi de Nottingham procuratorem et sindicum domus predicte Quibus omnibus per ordinem legitime peractis presentes litteras prefatis priori et conventui si voluerint dimittatis Data Lugudun anno domini millesimo ducentesimo xl septimodate in die sancti Dionisii